{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 284","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 284","ref":"284","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/284","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/284.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"¶ Plures planetae sicci creari potuerunt, non solum, quia plures humidi etiam sint: Sed quoniam siccitas ipsa, frigore tardius inducitur: & temperatus humor, etiam naturalis necessarius est. calor autem ut maior, sic etiam ualidius uiuens reddit. 50 Frigus, per accidens humorem auget. ¶ Eclipses Solis, multum refrigerant, ideo generales orbi esse non debuerunt, Lunae parum refrigerant & per se semper exsiccant. Cum multiplicantur eclipses magnae, ut ab anno 1539. ad annum 1545. necessario sterilitas succedit sequentibus annis, refrigeratur enim terra & exsiccatur. 53 ¶ Quod si cum hoc imbres copiosi, aut inundationes successerint, quae aucto frigore nimium euenire persaepe solent, tunc fames dira succedit. 54 TSaturnus, & Venus, adiuuant Lunam, ad inundationes, Iupiter autem, & Mars, Solem, ad uehementes siccitates. Sed Mercurius utrumque auget. 55 Aliorum narrasse obseruationes, maiorem habet fidem, in ostendendo non uoluntariam esse rationem eorum quae scribuntur. 56 ¶Robur maximum Solis facit grandines, minimum pruinas & niues: mediocre pluuias. iuuant autem extrema utraque uenti ualidi, hoc autem in libro de supernis est declaratum. Diat 1530. die 4 Nouembris, Cor coeli. 29.","prev":{"citation":"Libelli quinque 283","label":"SEGMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/283"},"next":{"citation":"Libelli quinque 285","label":"SEGMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/285"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}