{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 285","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/285.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Oppositio. A dedma autem die Nouembris ad tredecimam fuerunt nebulae, & undecima fuit serena. Luna inter pleiadas hoc fact. Sed Iupiter & Mars alti resistebant, in alijs igitur regionibus plucre potuit, quanquam non multum, ob Iouis & Saturni trigonum, in 13 die pluit, quadrato inter oedente sed leuiter. Nebulae autem ab ingressu in Sagitarium. ¶ Mansiones Lunae ne inspicias, est enim Lunae uis, à loco suo, à loco in signifero, à lumine, planetis ac fixis. 58 Cum eclipsis Lunae fuerit in igneo signo, & Mercurius iuxta Solem, erunt uenti, hoc idem in oppositione. ¶Eclipsis tres habet uires, potentem ratione coniunctionis uel oppositionis: generalem, quoniam lente infrigidat, atque ideo in multos extenditur dies: & propriam, quae à loci dominatore habetur. 60 Robuccc 60 ¶ Robustissimae constitutiones, si primae sint, in primis restitutionibus operantur. Si autem debiles, in primis ualidis. 61 Sicut Gemini est uentorum auctor, sic Sagitarius niuium. 62 ¶ Oportet autem loci Lunae dominatorem obseruare. qui si fuerit Saturnus, duplicatas habebit uires cum Luna ad ipsum denuo applicatur. 63 Proportio Veneris ad ignea signa, est ut Iouis & Mercurij ad aerea. 64 Planetae non immutantur à fixis, iuxta temporum rationem, sed roborantur, Sol à Luna excepta.","prev":{"citation":"Libelli quinque 284","label":"SEGMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/284"},"next":{"citation":"Libelli quinque 286","label":"SEGMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/286"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}