{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 293","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 293","ref":"293","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/293","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/293.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"116 Constitutiones syderum, quae uentos, in superioribus commouent, non uocamus uentosas, quia pluuia plerunque uel nix subsequitur. Si autem descendat uentus non commouet, plu uias nec niues, & tunc eum magis sentimus, uocamusque uentum. 117 Cum ualidae constitutiones fuerint ac contrariorum planetarum, uenti contrarij excitantur, unde nubium congregatio, inde nix aut grando. 118 Ex superioribus, nullus praeter Iouem pluuias: ex inferioribus, nullus praeter Mercurium, siccitates facere potest. 119 Cum fuerint calidi & humidi planetae, cum stellis calidis & humidis, ac in signis similibus, turbulentum, aestuosum, ac insalubrem aerem efficient. 120 Facillima res est geniturarum, sed haud certissima, post temporum constitutionis, post frugum & uini abundantiae, aut penuriae, ultimo autem luis. Bellorum autem, scientia nulla pro pemodum est. 121 I Nulla eclipsis omnino, toti orbi penuriam, aut pestem pronunciare potest. Pestis autem ex his, quatuor annis durare nunquam potest. 122 Detrimenta rerum, fiunt maxime, locis qui subsunt ascen denti, & qui in aspectu sunt constitutionum, & his qui eidem sub sunt trigono. 123 ¶ Incommensurata quaecunque constitutio annonae penuriam, & in animantibus perniciem parit. 124 ¶ Quando absides infortunarum fuerint in aqueis, maxime in Cancro & Scorpione, fient inundationes: cum in igneis sterilitates, & conflagrationes: cum in terreis, terraemotus maximi: cum in aereis, lues. oportet autem & stellas, locis consimiles esse, haec autem in sua media coniunctione. 125 In coniunctionibus, serenitatem, in oppositionibus luminarium & aliorum planetarum magis pluuias expectare oportet. 1531. die 1. Aprilis, Cor coeli, 168. Oppositio. Sub hac oppositione, pluuia die secundo oessauit, sed totum tempus fuit turhulentum, propter Arcturi & etiam Spicae propinquitatem. & hoc manifestum est, secundum nostra prinapia, nam fuerunt quatuor humida in eadem parte ferme, locus ex Libra, Luna, Iupiter retrocedens, & sydera fixa, & omnia in Solis opposito. Placuit & aestiuam subijcere coniunctionem, ex illius obseruatione, quae tota serena mansit, ad diui duam, cee 1531. die 14 Iunij, Cor coeli, 742. Coniunctio.","prev":{"citation":"Libelli quinque 292","label":"SEGMENTVM VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/292"},"next":{"citation":"Libelli quinque 294","label":"SEGMENTVM VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/294"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}