{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 295","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 295","ref":"295","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/295","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/295.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"Et quia Mercurius fuit cum corde Leonis, & aspiciens Lunam, & illa in trino Saturni, & cum Marte, domino loci, & Sol in Leone potens, in angulo, & Iupiter in angulo, declarauit dignitatem, quasi perpetuam, in religione, quae illi deberetur, partim ob suauiloquentiam propter cor Leonis cum Mercurio, partim ob facinora tetra, ob Martem cum Luna. Et quia ascendens fuit ascendens nostrae auitatis, & signum Lunae, signum Lunae nostrae auitatis. Ideo significauit hoc, in nostra auitate, nam domini ascendentis lupiter & Luua, ambo erant peregrini, & Iupiter in tertio loco. Et quia Saturnus, Mars, Luna, ascendens fuerunt in aqueo signo, significauit quod ab omnibus cognosceretur, & à mul tis foueretur, & sic magnam duitatis partem ad amictiam traxit, ac etiam Prinapes, propter Merccrium cum corde Leonis, & quia Mars, & Luna, & Saturnus, trino aspectu aspexerunt ascendens, & Sol fuit in co, & in Leone, significauit incolumitatem longam, & uitam naturalem diuturnam, & quia Venus fuit cum capite, in Virgine, in secunda, significauit spem non paruam, ut prinapatum religionis assequeretur, & certe non multum abfuit ab eo adipiscendo, sed uetuit Veneris casus, & distantia à capite, nam quod ad Saturnum pertinebat, non solum non nocebat, in hoc, sed egregie iuuabat, quoa erat in nona, & in Piscibus, in quibus utraque fortuna dominatur. Et quia Saturnus erat ibi retrogradus, & in signo communi, significauit nullam fidem, ac nullam religionem, quod uerum esse cognitum est, cum tamen à plebe, ut sanctus coleretur, & quia erat ma lorum morum ualde, & Luna domina ascendentis, adens in signo Martis, & illi iuncta corpore ipso, illo dominante, & Saturno super ambos eleuato, significauit, quod proaldubio mors uiolenta futura esset, tum maxime, quia Mars & Saturnus, ascendens, in quo cadunt, aspidebant, & quia Mars praedominabatur. significabat per ferrum. habetur enim in Aphorismis, dominus loc causam significat, & etiam constitutiones ualidae, natura mediocres, malos exitus, in pauperibus natis pronunciant, & quia Saturnus erat eleuatus super ascendens, & Lunam & Martem, significauit quod esset melancholicus. Et quia Mars fuit cum Luna corpore ipso, & dominus septimi loc, significauit hoc expresse, quod semetipsum occideret, & ita res mira accidit, quod in aroe Cremonae accusationibus impulsus, & melancholia urgente, semetipsum in collo iugulauit, uixit tamen ad alteram usque diem. Scriptum est enim, cum dominus mortis, corpore iun stus fuerit significatori uitae, aut domino ascendentis, natus seipsum interficiet. Hoc autem fuit, VII. fuit, quia aspexit ascendens, & fuit cum Luna domina ascendentis, Mars interfector, iun ctus corpore ipso. Manifestum est autem, quod hic magis scipsum occidit, quàm socius Hali, qui se praecipitauit. Tempus autem fuit in accessu sextilis loci Martis ac Lunae ad Solem. Mortuus est igitur anno 50, siquidem auno 1545. die 20 Iunij mortuus est, cum Luna in Scorpione esset, ubi ab initio fuit infortunata. mi. 54. à meridie, Cor coeli, 1426. Reuolutio 50.","prev":{"citation":"Libelli quinque 294","label":"SEGMENTVM VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/294"},"next":{"citation":"Libelli quinque 296.1-4","label":"296.1 to 296.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}