{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 296.5-8","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 296.5-8","ref":"296.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"137 T Cumque in hora reuolutionis, planetae superiores, uel etiam alij, in loco significatoris coniunguntur, expecta aliquid magnum, ex genere promissorum per illum. eb. 138 ¶ Astrologia igitur, ut ad genituram comparatur, ex parte est necessaria, ex parte autem similis contingenti. 139 ¶Ea praedixisse quae futura sunt, & scripsisse quae postmodum incognitis prolatis genituris uerificantur, quo ad artis magnitudinem, & illius scientiam, paria sunt. Quo autem ad uulgi opinionem, prior experientia longe antecellit. 140 ¶ Difficillima pars inuentionis artis, est initium. 141 ¶ Inferiores duplici modo possunt esse ante Solem, accedentes supra longitudinem mediam, & recedentes infra, post autem accedentes infra & recedentes supra, sic motu aucti cognoscuntur. 142 T Cum in locis significatorum, coniunctiones ualidae acciderint, parum faciunt: multum autem in locis promissorum. 143 ¶ Significatores, loci esse possunt, promissores necessario erraticae, sydera, partes. 144 ¶ Cum in locis promissorum in reuolutione, contigerint, constellationes hora reuolutionis, eodem anno perficientur, cum alia hora, in aduentu loci promissoris, ad locum significatoris. 145 Cum erratica, aliquid detrimenti per radios trinos, aut sextiles hostilis significauerit, perficiet illud proculdubio in oppo sitis, uel quadratis. 146 Debiles consistentiae à ualidis constitutionibus sub illarum apparitionibus euincuntur, mediocres paulo ante, ualidae in ipsa constitutione. Mediocres autem consistentiae, à mediocri bus, similiter à ualidis paulo ante, ualidae à ualidis, paulo post, & aliae eadem ratione. 147 ¶ Stationes planetarum, maxime Martis, pessimae, atque in his deteriores secundae. 148 ¶ Quibus Luna Saturno compulatur in reuolutione, & ipse quadrata radiatione aspicit dominum ascendentis, eo anno, mor bus animi, corpori nocebit. 149 T Cum directio non potuerit lunaris pertingere ad planetam, fiet illud in quadrato, uel opposito. 150 T Cum fortuna peregrina, iungitur infortunae peregrinae, super eam eleuatae, fit infortuna, & malum à domino loci est. 151 I Cum Mercurius fuerit in Martis constellationibus, natus erit mali intellectus. 152 Additiones, quae fiunt per processum Solis, in annua reuolutione, transferunt ferme significata, per tot dies post reuolutionem, quot sunt anni, qui transiuerunt. 153 ¶ Si Luna fuerit in duodecimo loco, melius est, ut fit in Ca pricorno, & sub Solis radijs.","prev":{"citation":"Libelli quinque 296.1-4","label":"296.1 to 296.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.1"},"next":{"citation":"Libelli quinque 297.1-4","label":"297.1 to 297.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/297.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/297.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}