{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 297.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 297.1-4","ref":"297.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/297.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/297.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/297.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"154 Geniturae quas impossibile est esse bonas, sunt, cum utraque infortuna in eadem parte alteri iungitur luminarium, uel cum luminaribus, infortunae singulae, singulis iunguntur, uel cum Luna sub radijs Solis est, cum Saturno aut Marte, uel ubi omnes planetae in tertia, sexta, octaua, ac duodecima sunt, uel cum infor tunae in angulis sunt connexae, luminaria autem & fortunae cadunt, uel cum luminaria cadunt ab angulis, & omnes planetae sunt retrogradi, uel cum luminaria ambo, ambaeque fortunae infortunantur, uel cum solus Mars supra terram extiterit, non connexis alijs planetis inuicem, nec in angulo existentibus. 155 Cum planetae fuerint iuxta longitudines medias, nihil ex hoc significabunt, nisi mediocritatem, quae in pluribus optima est. 156 TOmnis planeta quanto magis est terrae propinquus, eo impressiones celerius recipit. 157 ¶ Quando Mars fuerit in parte ipsa cordis coeli, uim non habens in ascendente, si uixerit natus, omnino interficietur. 158 ¶ Antiscia, quae ex ascensionibus aequalibus sunt, animos uniunt hominum, sed quae aequaliter à tropicis distant, planetarum uires iungunt. 159 Eius qui in aliena habitat regione, reuolutionem facies. secundum utrumque meridianum, ueruntamen potentior est primae. 160 ¶ In ciuilibus actionibus, semper confer genituram ac reuolutionem, ad loci in quo habitas initium. 161 Cum post 40 annos, Luna cum Saturno in genitura conueniente, itized by GoDis ueniente, uel cum planeta, in illius dignitatibus existente, ipsa in reuolutione fuerit cum Saturno, corpore, & cum eadem latitudine, uel plena luminibus in opposito, atque opposita latitudine, à sexta ad octauam, natus proculdubio attonito morbo concidet, & ex eo morietur. 162 Cum Luna in Ariete coierit, liquida conseruat, maxime in frigidis regionibus: cum in Leone, farinam, maxime in calidis regionibus. 163 Cum Mars & Mercurius iuncti fuerint, Lunamque, aut ascendentis dominum, in sexto, aut septimo loco existentem pul sauerint, immodicam declarant siccitatem. 164 ¶ Non solum capita anguium, idest nodi, sed etiam uentres, idest maximae latitudines, uires habent, hi quidem circa cor pora, illa uero circa animam. 165 Clarorum uirorum geniturae, quorum significatores in genituris patrum infoelices fuerunt, in diuitijs ac honoribus uitam laboriosam usque ad senectutem nunciant, inde per successiua incrementa, ad magnos status illi peruenient. Vnde ex his patet, nullas magis esse dissimiles uitas, quàm eorum, qui eodem momento nascuntur.","prev":{"citation":"Libelli quinque 296.5-8","label":"296.5 to 296.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 297.5-6","label":"297.5 to 297.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/297.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/297.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}