{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 298","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 298","ref":"298","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/298","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/298.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Quodque magis mirum, iam triennio perpetuo laborat hoc morbo, nihil proficentibus medicis, ossa quoque suo loco prominent. Hunc ego curandum susoepi, leui spe, praesertim, cum immensis distinear negocijs. Desyderium tamen habendae geniturae ad hoc me impulit. Causae apparentes fuere potus uini sinceri, tum mixti copiosi, esusque piscum salitorum non ablutorum, unde sensim inualuit morbus, non repente adeo grauis inualuit. Causae ex genitura, Luna cum cauda Leonis, & nodo in Virgine, & in septima, & forte sextam attigit, & in sextili Saturni in Cancro infoelicis, unde etiam quasi lepram & tußim patitur. Et Luna est potestatem habens in ascendente, & in sex tili Martis & Mercurij, & Mars cum suo nodo meridionali, & Mercurius aun uentre anguis. Et quod mirum est, puer non extenuatur. 170 ¶ Reges subijcientur secundum corpus & elementa, his, quibus priuati. Sed in caeteris, quae ad fortunam pertinent, opor tet adesse regni ipsius testimonia. Et quod est inferius, supra superius, uim per se non habet, nisi tantum per consecutionem. ¶ Luna cum in coniunctione Solis media fuerit, centrun habet parui circuli, non solum cum centro Solis, sed & parui circuli Veneris & Mercurij, unde mirabiles sequuntur effectus. Ma nifestum est autem, & centrum parui circuli, proprias uires habere. 172 Ante 40 annum, paucis significator uitae concutitur, repugnante lege naturae, quibus autem unicus existens concutitur, impossibile est, eos ad sexagesimum annum peruenire. 173 ¶ Quicunque his praeceptis recte utetur, sciat, futuras res maxima ex parte praedicere posse, & quae nos fecimus, ac maiora longe faciet, si tamen coelum, esse diuinum instrumentum recte intellexerit. Cum Georgius Ioachimus Rheticus, syderalium motuum peritißimus, Mediolani moram per hos dies trahens, audisset à me saepius, posse hac arte, nuper à me inuenta & tradita, oblata genitura, de figura corporis, de moribus, de magnis euentibus, incognito illo, cuius esset genesis, multa ac praeclara praedici, periculumque iam bis, sucoedente euentu, feasset, tandem die 21 Martij, 1546 ad me uenit, cum hac genitura, suppresso nomine, ac homine, cum neque ipse tam nomen saret, rogauitque, ut aliquod de ca dicerem, ma1505. die 4.","prev":{"citation":"Libelli quinque 2-10","label":"SEGMENTVM VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2-10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2-10"},"next":{"citation":"Libelli quinque 299.1-4","label":"299.1 to 299.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/299.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/299.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}