{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 3.1-2-5","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 3.1-2-5","ref":"3.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.1-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"erit non sine sanguinis mentione, uiolenti enim aliquid sapit, Luna etiam est in circulo capitis Gorgonis ut dixi alias. Saturnus tamen est abscisor, sed & ipse cum fixis claris. Reliqua autem superius iam explicauimus. in signis eiusdem qualitatis habuerit, perpetua torquebitur ualetudine, sed & si ascendens tantum, & luminaria, cum dominis locorum, eodem infortunio uexabitur. In aqueis concursu pituitae, in terreis melancholia, in igneis furore & herpete, in aëreis sanguinis abundantia. Sol hic cum cauda constitutus, iuncturas loco eijcit, horoscopo proximus: at si Sol dominus esset horoscopi, corpus uel foedo ulcere, uel uiolento casu, uel publica animaduersione laceraret. Religionem ostendunt Sol & Luna ab angulo cadentes, claritatem nominis Luna in cancro fortis, in Solis trigono, facitque ut δὲ μυχαεισὴς habeatur. Mercurius item cum lancis luminosiore & Saturno in Martis trigono, studium & eruditionem non uulgarem praestant, quòd Mars dominus sit horoscopi. Nodus cum Sole & ascendente acutissimum praestat ingenium, non fallaci regula: uitae diurnitatem Luna in cancro in trino Solis in ascendente existentis, signa humida memoria non pollent: contra sicca, siquidem memoria tenax in sicco fit. Ex hoc palam est, etiam si Mirandula reuiuiscat, non dubiam esse Astrologiam, nisi quis minutim concidens, uelut in auri experimento ea prosequi curet, quae ambigua & casui subiecta, & sensui penè abscondita sunt. Anno itaque aetatis XLVIII. & hora noctis prima, diei XI Au gusti, cum ex more per ciuitatem obequitaret, furiosus quidam currentem premens equum, illi occurrit, totaque ui equi illum & mulam excussit, tanto impetu, ut diu pro mortuo iacuerit. Inde sublatus, excussa cruris uertebra, duobus superuixit annis, perpe tuo morbo detentus. Inde mali propinquitate, ardore urinae uexatus, crudelem mortis exitum habuit. Erat autem reuoluentis anni ascendens, leonis pars 12, & in eo caput. Mars ad locum suum redierat, Luna ad eius oppositum, scilicet ad locum Saturni geniturae, Sol etiam ut ab initio, à Marte quadrata radiatione ue xabatur, & ab utroque Luna aspectu inimico, Mercurius in ascendentis opposito. Hora casus, locus Veneris ascendebat, qui utriusque infortunae locus quadratus est, ut ab initio dictum est. Locus etiam oppositus cacodaemon erat in Occidente, in quo tunc Luna Marti iuncta, Sol in Lunae loco geniturae, & in opposito loci Mercurij reuolutionis, Iupiter dominus ascendentis in opposito loci Saturni reuolutionis.","prev":{"citation":"Libelli quinque 3-5","label":"DE GENITVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3-5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 3.6-2-9","label":"3.6 to 3.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.6-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}