{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 3.6-2-9","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 3.6-2-9","ref":"3.6-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.6-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.6-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Vir hic alioquin hac calamitate indignus, studiosus eruditusque. Bellum quod suo tempore accidetat in Insubrum finibus, eleganter scripsit & aedidit: aliaque etiam eius monumenta extant. Caput in ascendente ingenium tum Mercurius & Venus in horoscopo, & Luna in trino infortunarum iuxta regulum. At uero Mercurius ipse dominus trigoni est ascendentis, cum stellis de natura Saturni. Venus autem in suo gaudio, haec damna distu lit tamdiu cum in ascendente foret. Gaudet Saturnus in libra, hi piter in cancro, Mars in capricorno, Sol in ariete, Venus in pisci bus, Mercurius in sua iurgine, Luna in tauro: igitur in horis uel domorum oppositis signis, quas prius exposuimus, contristantur & uiribus cadunt. byGoogle cum Iupiter in piscibus sit: Mercurius uero ascendentis dominus denuò fouet ascendens. Igitur est manifestum, haec diferri debere, donec Luna ad quadratum Martis, & oppositum Vene ris ac Solis & Saturni peruenerit. Tunc enim repente causa mulieris interire debuit, & factum est, ut à fratre puellae, in cuius amore parum prudenter se gesserat, non immerito sit occisus: percussus enim in pectore, ne uerbo quidem emisso expirauit, tot multiplicibus infortunijs Luna uexabatur. Fuit autem hoc anno aetatis xxv. cum Luna in reuolutione in quadrato Solis, Veneris, & Mercurij ad Martem iret, Mars uero in loco Mercurij, Geniturae ascendens sexta Leonis pars, in quam Martis radij oppositi, & Solis ac Veneris & Saturni quadrati in genitura cadunt. Locus cacodaemonis, uelut in nostra cacodaemonis locus, pars est undecima uirginis, & secundus ab illo e1 eiusdem. Hora qua occisus est; anno 1537. hora noctis prima, diei uigessmae Iulij, tunc Sol in eadem parte sexta Leonis erat, in cacodaemone ascendens, locus oppositus Saturno reuolutionis, scilicet piscium pars prima: ascendens etiam reuolutionis in quadrato Solis, Veneris, & Mercurij erat, quod illi in scorpione, in quò & Mars iuncti essent.","prev":{"citation":"Libelli quinque 3.1-2-5","label":"3.1 to 3.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.1-2"},"next":{"citation":"Libelli quinque 3.10-2-13","label":"3.10 to 3.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.10-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}