{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 307","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/307.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"audio tamen ex his minus malum ei contigisse, siquidem podagram. Atque haec omnia & plura alia, clare ex nostris praeceptis patent. Longum autem esset omnia declarare, atque eo magis etiam si de futuris quicquam uellem adijcere. Sed talia conuenit, si modo Prinapes sint grati, illis tantum praedicere. Operis peroratio. Ropositum nostri negocij in hoc libro fuit, ut artem iam ad infamiam, uicio professorum redactam, ab iniuria uindica remus, ostenderemusque, esse stellarum in nos decreta manifesta, & ut quae ab alijs obijciuntur dilueremus. tradidimus etiam ea quae uera erant sub compendio, ut nihil tamen desiderari posset. quod uero corruptum erat, aut inane, emendauimus: aut abiecimus. emendauimus coelestes cursus. abiecimus partes, facies, nouenarias, dodecatemoria, horas planetarias, atque caetera id genus nugamen ta. effecimusque eam partem naturalis philosophiae, nam & in ipsa proprietates occultae rerum cernuntur. Quod uero sciri potuit, absque errore explicauimus: atque quod majus est, in artem re degimus sempiternam. Vt uero eorum quae dicta sunt, experimentum sub compendio addamus, operaeprecium nunc fore existimo. Nemo est primo, qui Solis ac Lunae decreta non confiteatur. Sed & Venus ipsa cum umbram mittat, immutat haec inferiora, eadem igitur ratione & reliqua sydera. uidemus etiam ortum Arcturi pluuias excitare, occasusque syderum tempora immutare, quod Galenus & Plinius, & quicunque rem rusticam tradiderunt, aperte & fatentur & docent. Nautae ut Asinos nubecula obductos uident, praesagiunt certo euentu tempestatem, cum tamen clariores stellae (etenim Asini pusilli sunt) id efficere minime ualeant. Congressus etiam Martis & Veneris, aquas excitat in aquosis signis, uel certe statum mutat aeris. Mercurij & louis, uentos plerumque excitat. Quae igitur insania est, etiam si artem nescias, illam artem esse negare? At dicunt, haec inferiora certe mu tant sydera, & statum aeris mouent, ut causae naturales, & ut Sol Lunaque: at in singularia nihil efficiunt, sed solum (ut ille dicebat) Limus ut hic durescit, & haec ut cera liquescit, uno eodemque igni. hhh ii Afficidibzy G Goog Afficiuntur diuerso modo à constitutionibus syderum, ut etiam à uentis & imbribus.","prev":{"citation":"Libelli quinque 306","label":"306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/306"},"next":{"citation":"Libelli quinque 308.1-5","label":"308.1 to 308.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/308.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/308.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}