{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 37.4-6","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 37.4-6","ref":"37.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/37.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/37.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/37.4.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Siquidem constat ijs nunc locis stellas uideri, ad quae ex tabularum supputatione peruenissent. Quod uix fieri potuit, nisi radix illa uerificationis supponeretur, tabulaeque ipsae ueritatem continerent. Nam si duabus partibus fuissent po steriores, non potuisset fieri, ut in 1400 annis, quibus nos Ptolemaeo sumus posteriores, stellae per Ri partes processissent. Simili fermè causa, in codicibus uarijs Ptolemaei perperam re gnorum differentiae adiectae sunt. Nam inter Philippum & Alexandrum anni 12, menses 6, dies 9 numerantur: cum ex Alphon so sint anni 11, menses 10, dies 27, ad rationem Aegyptiorum. Sic & à Nabuchodonosor ad Alexandri mortem, anni 436 numerantur ex opinione Alphonsi: cum tamen manifestum sit eos tantum à Ptolemaeo positos 424. ita ut annum eundem, quem Ptolemaeus morti Alexandri ascripserat, decepti rudes correcto res in melius emendare existimantes, Philippi neci attribuêre, Alphonsum aliam opinionem tenentem sequunti. loannes autem Lucidus existimat Alphonsum fuisse Albategni opinionem secu tum, qui Alexandri mortem 12 annis posteriorem fecit quàm Ptolemaeus: sed nec ipse uidetur quaesito satisfacere, cum 324 annum ante Christum, quo Alexander mortuus fuit, secundum Ptolemaeum nonum annum regni Alexandri faciat, ita ut tribus etiam annis mortem Alexandri dilatat, totidem etiam annis uniuersam temporum seriem posteriorem faciat. Nunc igitur tandem ad constitutam rationem accedamus, in qua supponendum est, quòd quarto magnae compositionis capitulo","prev":{"citation":"Libelli quinque 37.1-3","label":"37.1 to 37.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/37.1"},"next":{"citation":"Libelli quinque 2","label":"HIER. CARDANI LIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}