{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 39","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/39.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Hoc uero contingit centro parui circuli, ab opposita abside ecentrici ad absidem progredienti. Porrò ab abside ad oppositum si processerit, diminutus numero planeta est, quoniam aequatio minuitur. Cum autem Sol à superioribus disteterit partibus minus 180, tunc lumine aucti dicuntur, recedit enim Sol ab eis: si autem plus 180 partibus distat, quoniam accedit, diminuti lumine uocantur. Ecentricus igitur numerum, paruus orbis lumen, uterque autem motus augmentum aut diminutionem ostendit. Tertia autem ratio sic constat, quae in nono magnae compositionis cap. 3. descripta est: quot reuolutiones facit planeta in ecen trico atque epiciclo, tot per se Sol facit in ecentrico. Exemplum igitur assumamus, Saturnus in annis 59, die uno, horisque 18, ex Pto lemaei ratione 57 reuolutiones in paruo circulo, at in proprio orbe duas perficit, tantumque plus quantum Sol ipse in5o annis peram bulat, in die una horisque 18 superadditis: quamobrem 59 reuolu tiones perficiet, portiunculamque uterque pro die horisque superaddi tis. unde cum aequaliter moueantur, tantam ex utroque motu por tionem à planeta eodem tempore pertransiri necesse est, quantum ab ipso Sole. Sic & in loue, cum in annis 71. diebus autem 4. ho. 21. min. 36. minus, 71 reuolutiones minus ea parte perficiantur, necesse erit 65 in paruo circulo, 6 autem in ecentrico perfici, detracta tamen parte quae diebus 4, horisque 21, min. 36. correspondet. Similiter & in Marte, in annis 79, diebus 3. horis 5. minut. 12 in quibus epiciclus 37 reuolutiones perficit, ecentricus 42 uicibus reuoluitur, parte ea superaddita, quam Sol in diebus 3. horis 5. minutis 12 pertransibit: est autem partium 3, minu. 10. erit motus Solis quasi ex utraque reuolutione Planetae compositus. Supponiuntur autem Saturni & Martis radices motuum, quales hic de scribuntur, tum ecentrici, tum epicicli: priores quidem medij, posteriores inaequalitatis appellatae. Secundum Ptolemaeum. Secundum Alphonsum. Differentia. Saturni me. mo 46l Cap. 8mi. Inaequalitatis. Martis me. mo. Ari. 2Ari. o13osmi. Inaequalitatis. olz 2sma. Saturni medius motus in anno Aegyptio à Ptolemaeo ponitur","prev":{"citation":"Libelli quinque 4","label":"HIER. CARDANI LIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/4"},"next":{"citation":"Libelli quinque 40.1-4","label":"40.1 to 40.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/40.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}