{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 41.1-5","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 41.1-5","ref":"41.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/41.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/41.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"5. secun. 56. ter. 2. quar. 12. fermè unius horae: in quo tempore, li cet ex motu medio Saturnus tantum perficiat ter. 29. quar. 59. quin. 46. sex. 45. nihil minus, quòd Sol in eo tempore perambula uerat secun. 14. ter. 43. quar. 28. quin. 46. sex. 50. reuersionem Sa turni in epiciclo uelociorem statuebat. Mars autem eodem tem pore pertransierat secun. 7. ter. 49. quar. 18. quin. 10. sex. 6. quam nec ipse sec. 10. ter. 46. attigit. Conuenit igitur, ut tum ex obseruationibus, tum ex Solis motu uelocior statuatur motus Saturni & Martis apud Alphonsum, quàm à Ptolemaeo fuerit constitutus: nam ultra Solis differentiam, singulis annis Alphonsus ce leriorem motum Saturni constituit sec. 10. ter. 16. quareo. quin11. Martis uero sec. 2. ter. 56. quar. 53. quin. 15. Ob hoc igitur minor in motu Martis, quàm Saturni inuentus est. Est & in Marte erroris alia causa, cum epicicli centro in abside existente, retrogradationis dies numerentur 80, in medijs longitudinibus 73, in ima ecentrici parte 64 1/2, ut duodecimo magnae compositionis cap. 8. scripsit Ptolemaeus. At Heber lib. 8. capite penultimo inuenit demonstrationem, super quam Ptolemaeus fun datur supponere epicicli centrum tanquam immobile: nam duplato arcu inter longitudinem propiorem uisibilem, & punctum qui ab eo uocatur noctis extremitas, tempus retrogradationis uenatur, at euoluto ecentrico puncta illa uariari necesse est. Necessariò igitur minor portio arcus retrogradationis in Marte euadet, atque id 9 dierum in utraque parte spacio minuit. Vnde sicut Saturmus anterior, & in paucioribus gradibus inuenitur, quàm ponatur in tabulis: ita Mars posterior, atque in pluribus nulla facta in medio motu uariatione apparebit. Haec quanquam ita sint, ex directionibus tum in genitura nostra pro morbis, proque patris morte, tum in congressibus cum Sole pro temporum mutationibus, tum etiam in genituris pro aspectuum & stellarum significatis apparet Saturnum parum uel nihil saltem quandoque distare à loco, qui in Ephemeride ei ascribitur. De emendatione motus Lunae. Cap. IX. St autem emendatio motus Lunae facilior, quàm ut existimari possit: nam cum motui, qui ab Alphonso positus est, tantum addiderimus, quantum est id in quo Solis motus noster, Alphonsi motu uelocior est, constituemus Lunae motum emendatum in die ac anno, non enim singulis reuolutionibus, sed ex tempore adijcietur. Porrò pars addenda, quoniàm superatio Solaris motus supe rius descripta est, neminem latere debet.","prev":{"citation":"Libelli quinque 40.5-8","label":"40.5 to 40.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/40.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/40.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 41.6-7","label":"41.6 to 41.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/41.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/41.6"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}