{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 5","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"No na igitur ea significat, quorum causa haec sunt, itinera & legem, nam homines propter mortem de lege cogitant, & iter sulcipiunt propter uotum, aut contentionem. nam itinera diuitiarum causa, tertia significat, quae primae & secundae inseruit. Sed quarta significat, quae post nos sunt, igitur & praedia, & domos, & faman significat, & patrem, ut rem antiquiorem, quare quinta significabit filios, & sexta significabit aerumnas, morbos, bestias, seruos, quae omnia, in posterum propagandi causa uel nomen, uel genus, nobis aut necessaria sunt, aut nobis nolentibus eueniunt, antecedit etiam morbus mortem, ut sexta septimam. Sed quia domus quae ab angulo remouentur, paruam uim habent, si sub terra sint, ideo tertiam & quintam maxima ex parte negligimus, alias consideramus. Ergo Saturnus in decima, aerumnas & labores semper signifi cat, & quanto apici propinquior, eo grauius affligit. Dicitur autem stella esse in apice domus, quae illi coascendens, non plus tribus partibus distat ad anteriorem locum, aut quinque post. Planeta autem per quinque partes ante, uim retinet, post usque ad 25. Dat igitur omnia ibi Saturnus cum difficultate. In undecima dat amicos infidos, & segnes, paruamque uoluptatem. In duodecima dat carceres, hostes occultos, bericula magna. In prima autem domo, facit laboriosos, segnes, tristes, contumaces, fratrum primum efficit, uel aliorum morte, non pulchrum. Prima aetate, multas aerumnas praestat, in secunda indigere facit, etiam proprijs alimentis diffidentem, rebus in quibusdam auarum, & generaliter infortunatum, in tertia uero sycophantas, hereticos, & malos affines, aut cum illis litigare cogit. In quarta autem, fundorum custodem, & infidam fortunam, in quinta filios debilitat, quosdam etiam necat, in sexta graues & diuturnos morbos ac quasi inseparabiles, nec non pericula, ac carceris uim minatur.","prev":{"citation":"Libelli quinque 4-2","label":"RONIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/4-2"},"next":{"citation":"Libelli quinque 48","label":"RONIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/48"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}