{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 53.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 53.1-4","ref":"53.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/53.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/53.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Mars autem in trino Lunae, & ipsa ut dixi cum cauda, dant ingenium acutum in conden dis astronomicis instrumentis, & in hoc fuit ualde mirabilis; & quia Sol fuit in illa constellatione, habuit uim, ut faceret ipsum publice docere, quamuis non esset doctor. & quia erat humilis fortunae, & Luna habuit potestatem in ascendente, & Sol non fuit in aspectu fortunarum, significauit, quòd non perseueraret in hoc, nec in ulla alia conditione, quae ad dignitatem attineat, & quia Luna erat in duodecimae finibus in trino Martis significat uagabundum, permutantem genus uitae, malam existimationem & in uitae toto decursu infinita inconuenientia. Et debilitas huius geniturae est, quòd caret aspectibus omnibus, nisi trino iam dicto, & natalium humilitas. Stellae de natura Mercurij, & maxime quae in pede geminorum, immensam gratiam & leporem, si cum Venere iungantur praestant. brachium finistrum antecedentis gemini, & genu sinistrum sequentis gemini, si cum Venere fuerint, homi nem omni libidinis uitio implicant, dorsum Leonis cùm Mercurio iunctum, praeclarum studijs facit, est enim naturae Saturni & Veneris. Dexter humerus Orionis, & dexter humerus aurigae, cum lo ue, magnam foelicitatem, cum Sole, illustre nomen, cum Saturno, magnam diligentiam & sedulitatem praestant. Vultur uolans, cum Luna, magnam praestat foelicitatem. Sol cum ceruice Leonis, uel alia naturae Saturni, uel Saturnus cum Spica & Boote, magnum significant infortunium: in eo genere, in quo ipsi Planetae aduersantur, ut si uitae, in uita: si diuitijs, in eis, nam praeter id quòd Saturnus per se malus est, plurimum ta men Soli aduersatur. Stellae de natura Mercurij & Veneris potentes, ut lucida coronae cum domino ascendentis, uenenum minantur. idem cor Scorpij, & cauda eius quae est in decimaseptima parte Sagittarij. Caput Serpentarij cum Luna, uel domino ascendentis, uiolen tam decernit mortem, & malum animum ac infidum. Stellae de natura Iouis & Martis, in humili fortuna cum Sole, aut de natura Veneris & Mercurij cum Sole, in principe, magna declarant detrimenta. illum enim praecipitem agent, hunc humilibus studijs, aut luxibus implicatum, magnis subijcient incommodis. Fomahant splendidissima aquarij & reliquae de natura Veneris & Mercurij, post illam, aeternam memoriam donant.","prev":{"citation":"Libelli quinque 52","label":"RONIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/52"},"next":{"citation":"Libelli quinque 53.5-7","label":"53.5 to 53.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/53.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/53.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}