{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 55.5-7","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 55.5-7","ref":"55.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/55.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/55.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/55.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Tauri, iuxta caput draconis, & eodem modo eueniet, si conuersa ratione operatus fueris, nam cum par. 11. mi. 3 Tauri ad Lunam deduxeris, fient par. 44. mi. 34, quare nos uoluimus par. 44. mi. 20. detrahemus igitur par. o. mi. 14. differentiae, & relinquentur par. 10. mi. 50 Tauri, uel cirra, non enim tantam subtilitatem curamus. Causa differentiae est, quia eleuatio poli cum qua operati sumus in prima operatione, est par. 45. & in secunda est par. 44. & etiam polus eleuatur super circulum positionis Lunae par. 26. mi. 30. & nos supposuimus eleuationem poli par. 26 solum, quia non curamus. Cumque significator aliam partem possederit latitudinis à promissore, uel ex eadem parte fuerit, sed maiorem aut aequalem ha buerit latitudinem cum promissore, minor effectus apparebit directionis, quia corpus ad corpus nunquam perueniet. Cumque significator & promissor fuerint à decima ad septimam, dirigemus etiam iuxta Ptolemaei sententiam promissorem ad signi ficatorem iuxta horarum partes & ascensiones ipsius promissoris. De significatis directionum, & modo. Cap. & alios Iriges Saturnum pro mundi mutationibus, planetas, dando cuique parti, quantum Saturnus in una In uita die peragrat, id est mi. 2. sec. i. annum unum. & dies hominis, ut dixi, unicuique parti annum unum, quinque, & octo horas. Cum Cum uero agitur de uita, scias quòd locus stellae in ecliptica significat mortem, locus autem stellae latitudine adiecta significat causam morbi uel mortis. Et ideo aliqui morbi durant per annos plures & hoc si causa mortis à Sole decernatur, aliter totidem men ses, uel partes mensis, si à Luna. Et causa huius est, quia uita constat in omnibus animantibus per Solem, & Sol semper sub eeliptica mouetur.","prev":{"citation":"Libelli quinque 55.1-4","label":"55.1 to 55.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/55.1"},"next":{"citation":"Libelli quinque 56","label":"RONIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/56"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}