{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 56","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/56.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Quod si locus eclipticae fuerit ante locum corporis planetae, ut in australi latitudine, tunc causa mortis erit a lo co in ecliptica, & mors a centro planetae, & hoc declaraui in libris alijs, quia hic esset longum dicere causam huius diuersitatis. Ex hoc patet, quòd Sol semper significat cum fuerit occisor, repentinam mortem, & etiam stellae quae sunt sub ecliptica, & omnes radij quadrati, nam & ipsi in illam semper incidunt. Rursus cum reuolutio Lunae directionem peregerit, dabis fin gulis par. 13. mi. 10. diem unum, aut mensem unum lunarem dierum 27, horarum 8, uel coniunctionis dierum 29, horarum 10. Et eodem modo in directione Iouis, dabis unicuique parti annos 12 fermè, ut in regnis, & imperijs & religione, & urbibus: in regnis tamen & imperijs, Mars maiorem uim possidet. In omnibus alijs rebus à uita, computa latitudinem in dirigen do pro tempore habendo. Considera etiam, quòd effectus quilibet eo euidentior est, seu in uita seu in alijs, & eo celerius perficitur, quo stella eclipticae proximior fuerit. Directiones quae Alfridariae concordant, effectus suos producunt, aliae autem non, nam infanti directio eueniens filij generandi, nullum talem producit effectum, sed forsan aliquid proportio nale. impossibile tamen est elidi omnes directiones, plurimas & optimas saepe contingit, nam aliae infantibus, aliae senibus, aliae egrotantibus, aliae captis uel aliter impeditis eueniunt, quot hominibus prouinciae honeste oblatae sunt, eo tempore, quo morbo detenti, renuere illas sunt coacti. igitur omnes facere conuenit directiones, quae citra mortis tempus uenturum effectum indicant. primam igitur pro uita perficere necesse est, Loca ad quae diriguntur sunt decem, septem planetarum, ascendentis, cordis coeli, & coniunctionis uel oppositionis quae genituram proxime antecessit. Loca quae diriguntur sunt 58. Loca septem Planetarum, totidem opposita, septem dextrae radiationes quadratae, septem trigonae, septem sextiles, totidem etiam si nistrae quadratae, trigonae, sextiles, quisque etiam planeta locum suum spectat in quo uel eclipticam secuit, ad boream ueniens, uel ad austrum recedens.","prev":{"citation":"Libelli quinque 55.5-7","label":"55.5 to 55.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/55.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/55.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 57","label":"RONIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/57"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}