{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 58","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/58.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Tertia est, cum significator coniungitur promissori, uel est in opposito, uel quadrato, uel trino, uel sextili, sed neuter eorum est. in loco promissoris. Quarta est, cum significator & promissor sunt in locis proprijs absque aspectu, & tunc uix apparet significatum. Scias Quinto, quòd nunquam erit perfectus Astrologus, nisi prae dictionem astrorum comparet rebus ipsis. uides enim quòd homo ne dimicet gratia exempli in area, potest impediri morte, morbo, carcere, praecepto principis, exilio, peregrinatione. Sic etiam ista sex considerare oportet, in singulis decretis, an uiuet, an erit incolumis, an tutus à carcere, an ab exilio, an manebit in pansa, an impedietur ab alijs, principe, magistratu, parentibus, affinibus, amicis. & ideo ex quadraginta rebus quae apparent, uix decem perficiuntur in reuolutione una alteri repugnante. Igitur pro hoc considera duo, an res quae impedit, sit potentior, aut tempore prior. Et pro hoc tibi ponam exemplum. In nostra genitura ca dit reuolutio anni nunc inchoantis hoc modo ut uides, & ascendens est contrarium ascendenti, & Sol Mercurius Venus & Mars, qui erant sub terra, cadunt supra terram, & Luna quae ascendebat nunc descendit propterea iudica, quòd erit magna mutatio in uita mea. Deinde uideo de uita, & certe Luna est in occidente, cum suculis de natura Martis, & aspicit eam Mars infortuna, respectu Lunae in genitura, & ideo uix euadam uiolentum infor tunium ab homine, quia est Mars in Virgine, & Venus est cum corde Leonis fermè, & respicit Lunam, ideo quo ad naturalem causam, uita ualida erit. 1545. die 24 Septembris, hor. 1. minu. 36. ante meridiem. Cor coeli. 13. y Reuolutio quadragesima quarta completa decimae nonae geniturae. Et quia Luna significat statum & famam, & Mars respicit eam ex Virgine, cadam ab aliqua dignitate.","prev":{"citation":"Libelli quinque 57-2","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/57-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/57-2"},"next":{"citation":"Libelli quinque 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/59"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}