{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 62","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/62.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Planeta si in locum uacuum ceciderit, significatum eius in eodem statu manebit, in quo fuit illo anno, in quo etiam uacuus fuit, unde si iam pluribus annis perseuerat, in significato etiam perseuerabit. Si autem ab anno praecedente tantum, uel duobus citra, auferetur id quod de nouo illi aduenit. Planeta si in fixam inciderit cum radijs Planetae, idem praestat quod fecisset, si ab initio fixa a Planeta fuisset illustrata, sed per annum solum. Vnde qui genituram malam habet, impossibile est, ut ei bona fortuna diu blandiatur, at per annos aliquot non est impossibile, sed facile quis percipiet, quo nam pacto uiolenter hoc illi quasi contingat. Ex fortuna etiam licet de genitura certam fa cere coniecturam. Qui uero diu bona fortuna usi, in pessiniam repente decidunt, atque in ea perseuerant: hi sunt qui mala simul ac bona decreta ab initio geniturae sortiuntur, quibuslibet ex his suum tempus sortientibus. At qui ab initio leui fortuna humilique diu agitantur, demum usque ad mortem perseuerant foelices, hi sunt quibus geniturę foelices quidem sunt, sed à significatoribus pro missores plurimum absunt, ut Agathocli contigit. Si uero fixa, cui planeta occurrit, non iungitur radijs alterius planetae, erit quasi umbra significati. Si dominus dispositionis temporis, seu Alfridariae generalis, ac singularis, fuerit dispositor alicuius rei, unusque, malum, aut bo num ingens apparebit. Raro autem bona fortuna apparet in ho noribus & diuitijs, nisi a Sole supra, idest à 21 ad 49 annum. Luna cum uelox fuerit motu, bonam significat rationem, & bene Trinus autem est, addendo partes 120, exceptis quibusdam minutijs, quas describemus in tabula sequenti, & est dexter anterior, & sinister secundum successionem signorum, & in utroque latitudo, est medietas latitudinis planetae, in parte contraria. Velut trinus Lunae, dexter in eadem genitura est in par. 11. minu. 37 κυ, cum boreali latitudine par. 2. mi. 20. & sinister est in par. 11. mi. 37; 9, cum boreali latitudine, par. 2. mi. 20. quae est di midium latitudinis Lunae in parte contraria.","prev":{"citation":"Libelli quinque 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/6"},"next":{"citation":"Libelli quinque 63","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/63"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}