{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 7-2","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 7-2","ref":"7-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/7-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/7-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Vanquam magnorum exemplo uirorum, Hieronymi, Virgilij, Dantis, qui se tacite illustribus hominibus non ueriti sunt adnumerare, tueri me possem, non tamen tam haec ultima est inter egregias, quàm inter eas quae maximas infelicitates decernunt, prima. Itaque cum quidam huius artis non expertes eam uidissent, meam esse posse negarunt, argumento sumpto, quòd nec uitae qua hucusque fungor, nec ullius dignitatis uestigium inuenirent. Quamobrem ne ut amici illi, sic & tu in dijudicando fallaris, cum haec una exquiuntissima atque omni diligentia à me fabricata, tum successu rerum ad unguem confirmata fit. Primo animaduertere decet, Iouis corpus propter latitudinem in horosco pi linea exquisite esse: ipse uero corpus naturamque ac mores signi ficat, uitam etiam cum dominus loci Lunae sit, & loci Solis, Terminum enim (ut uocant) ibi possidet. Ipse autem cum capite sunctus est, & in eadem linea cum Fomahant stella, post longas in cunctis deturbationes, uictoriam pollicetur, naturam odio omnes malos irreconciliabili prosequentem, pertinacem: parentes, affines, patriam, amicos, ac meipsum si contingat peccare, insita contrarietate auersantem, Nam & in tauro duae fortunae gaudent, & ipsum est signum foemininum. Hoc primum decretum undiquaque bonum. Alterum ex Venere domina ascendentis sumitur. Haec iuncta exquifite Mercurio longitudine, in humano signo, & domo pro pria in lactea uia, cum stella naturae Veneris & Mercurij in trino Saturni, profundam cogitationem, studium, diligentiam, summamque laboris patientiam praestat: obscuros tamen effectus, qui ab his proueniunt, efficit, quòd in sexto loco sit, ingeniumque turbidum propter lacteam uiam, falsamque memoriam, quamuis magnam, infirmumque corpus: & reliqua, quae & si bona non sint, hucusque tamen non queant improbari. Tertium est, Solis constitutio cum Marte.","prev":{"citation":"Libelli quinque 7","label":"DE GENITVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/7"},"next":{"citation":"Libelli quinque 8","label":"DE GENITVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/8"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}