{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 70.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 70.1-4","ref":"70.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/70.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/70.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"oportet igitur ut commune aliquid habeant: ut eclipsim, initium cogendi exercitus, familiam. Ob haec inter notos, caedes frequentior, imò uoluntaria omnis, uel inter notos, uel eorum causa fit. Cum uero fortunarum loca inuicem in diuersis genituris sunt opposita, pugnabunt mutuo lucro, ut aduocati, & mercatores, & medici. Si autem infortunae coierint diuersarum geniturarum, erunt amici sibi inuicem in malo opere. unde etiam tales ut plurimum infidi. Abundant amicis, quibus fortunae sunt in undecima uel quinta, uel etiam in decima, uel septima, uel ascendente, uel nona ultimo. Sic inimicis, quibus in duodecimo loco uel in angulis infortunae. Luna cum in undecima fuerit aut Sol, notum pluribus non amicum faciunt, Luna plebi, Sol potentibus. Dominus undecimi loci significat amicorum naturam tum uero planeta qui domino ascendentis compulatur, inimi corum dominus septimae & duodecimae. De forma corporis nati. Cap. XVIII. Ormae filiorum fiunt ex formis progenitorum. quod uero ex astris pendet, sic se habet. Aries, Taurus, Gemini, candidos faciunt, sed Aries paruum, pulchrum, certaminis amatorem, acuti ingenij. Taurus tumido pectore, spaciosa fronte, quasi prominentibus angulis, collo tereti, pedum uertices altiores. Cancer, Leo, Virgo, rubeos & prouecta aetate citrinos. Sed Virgo prompto inge nio, magno corpore. Libra Scorpio Sagittarius subnigros, sed Libra inconstantes, uerfutos, pertinaces, Sagittarius dolosos. Capricornus, Aquarius, Pisces iam nigrum colorem efficiunt. Verum Capricornus, paruum & mutabilem, ac foedum, tum etiam maleficum, uficum. Aquarius tacitos, laboriosos, auaros, & qui cum hominibus optime uersari sciant. Pisces, paruum, mediocrem, in affectibus non mutabilem, non pertinacem. dicemus & de hoc inferius. Obesi sunt & praepingues, quibus planetae in humidis, praecipuè Iupiter in Libra, Sol in Cancro, eo uero magis, si Iupiter Lunam, Veneremue aspiciat, Mercurius aliorum planetarum figuix assimilatur. Mars & Saturnus Iouem aspicientes, macilentum fsiciunt. ex siccioribus signis, ut etiam Philaetam Coum poetam lem fuisse fit existimandum. Magni fiunt ascendentibus signis procera magnitudine, eoque imagis si planetae in summo sui parui circuli fuerint. cum uero tales nant, cur lenti in negotijs oblongi? in septuagesima quinta ge situra, puer undecim annos natus, procerus erat adeò ut quar nmdecimum agere uideretur, uterque dominus ascendentis, in sum mo parui circuli. Pulchros facit mares lupiter, Venus foeminas.","prev":{"citation":"Libelli quinque 69.5-6","label":"69.5 to 69.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/69.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/69.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 70.5-6","label":"70.5 to 70.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/70.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/70.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}