{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 71.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 71.1-4","ref":"71.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/71.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/71.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/71.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"HIER. CARDANI LIB. piter autem in Leone, & Mars in Ariete, in eisdem partibus, ua sic existentibus: Luna loco Iouis in Leone fuerit, etiam loue non ibi existente: aut si Venus Martem aut Iouem quadrata radiatione ex parte eadem aspexerit, Sole loue & Marte sic constitutis, uel si sic existentibus omnibus, praeter Veneris situm, Sol aut Iupiter cum regia aliqua, ex xv. signiferi, aut ex ordine Bebeniarum quae sunt primae magnitudinis, Vel si Sol eodem modo in Leone uel etiam Ariete, Iupiter etiam & Mars in reliquis signis, Ariete, Leone, Sagitario eisdem in partibus, uel etiam iuncti, sed non cum Sole, hic etiam si rustici fuerit filius, ac uixerit, rex proculdubio fiet. sunt autem hi triginta modi quos superius enarraui. Sunt & alij his inferiores, cum Sol, Luna, Iupiter, in trigono, eisdem in partibus fuerint. Sol autem in coeli medio & in igneo signo Sagitarij, & lupiter in Leone uel Ariete, Venere uel Bebenia uel regia ut supra constitutis. Quòd si Sol in Cancro, Luna in piscibus, Iupiter in Scorpione uel piscibus fuerint, eodem modo ut diximus, regnum etiam proculdubio pollicentur. Proxima huic est constellatio, cum Iupiter, Venus, Lunaque, aut Iupiter, Venus, caputque uel lupiter. Luna, caputque in ariete, Leone, Sagittario, Cancro, Piscibusue in corde coeli, eadem in parte coiuerint, quae uero recedunt ab his decuplo plus tertius a secundo, quàm secundus à primo distat. De morte nati. Cap. XX. Onsule septimam domum & octauam pro uiolenta, & abscisorem uitae, & dispositores. Luna in septima in Tauro, cruentam mortem ac uiolentam ostendit, Item in eo loco in quocunque signo in opposito Saturni uel Martis, uel quadrato uel cum illis posita, quòd si pluribus partibus distat, pericula ostendit. In Virgine & in septima posita, si cum stella de natura Martis, occidetur, Sιβα turmie tum ruina uel laqueo suffocabitur. Si Saturni & Veneris, ueneno peribit, Si Lunae, aquis mergetur. Vnde in uigesimasexta genitura, generis mortis Hali rationem assignare nesciuit.","prev":{"citation":"Libelli quinque 70.5-6","label":"70.5 to 70.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/70.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/70.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 71.5-7","label":"71.5 to 71.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/71.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/71.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}