{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 72","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/72.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"& si dicas, quòd Luna est mihi significatrix uitae, non ascendens, cur saltem in corpore non sum passus aliquod incommodum? 1532. die 30 Augusti, hora 11 Horalogij. Cor coeli 911 Viuite tiam nunc puella, cuius est haec genitura, & tamen Sal eclipsim incurrit post sex horas ab hora natiuitatis, & cum horLuna fuit cum cauda, in sextili Saturni, & Sol cum Mercurio, ipse existente domino ascendentis, domino loci luminarium, & com busto, & etiam Mars Solem damnabat. Praeteream Praeterea quibuscunque Sol & Luna sunt uitae dispositores, cum frequenter hi planetae incurrant deliquium, nunquam quisquam horum ultra tres uel quatuor annos uiueret quin pateretur infortunium in uita magnum, aut quòd non moreretur. Quamobrem patet, deliquia mortem in ascendente minime significare. idem autem dico de magnis coniunctionibus. Figo ut ad me nihil pertinet, quòd pestis sit in Gallia, si ego uitam agam in Italia, sic deliquia non iacturam significant, aut conunctiones, nisi cum in regione calamitatem effecerint. fueritque genitura initio calamitatis concors. nam ut quae fortuito eueiunt nobis, nihil attinent, sic etiam de deliquijs ac coniunctionibus quae obiter per annum eueniunt. Ostendit & eclipsis annk (6 39 in nostra genitura, nec si cadat in loco qui ad significatorem iam peruenit, nihil nocere. erat enim quarta pars Tauri, quae ad locum Lunae tunc peruenerat: ut necessarium fuisset, uel saltem grauiter aegrotare. Multas alias eclipses hoc modo obseraui nihil efficere. Sed neque tempus in causa esse potest, cum secundum Ptolemaeum sextum annum ad summum non posset excedere. Ergo eclipses & coniunctiones magnae nihil operantur, niss ut causae generales: unde plus nocent his qui cum effectus initio ραν cum uibe & prouincia concordant, quàm his quibus in Horosco apo aut loco uitae ceciderint. 1 Si tamen hora ipsa reuolutionis annuae, dominum ascendenstis infestum habuerint, esse potest, ut mali aliquid minentur. Quod si hoc in eclipsibus & magnis coniunctionibus, quid in alijs debet, quae ab his uirtute ac uiribus superantur? Est tamen aliquis modus, quo haec & illa in genituris significent. Sed nunc nostrum tantum est propositum docere, Piolemaei gulat minime ueras esse, Quinimo ut Luna quandoque iungitur li, innumeros a morbo aegros liberans, ut frequenter sum expersic etiam eclipses tam Solis quàm Lunae, minime semper ma praenunciant. autem tunc reuolutio nostra, cum eclipsis incidit, haec. AscenDigitized by Google Fg. . Ascendens 10. 48 V Mercurius 19. 172. Cor coeli 5. Venus 13. 18. ue Iupiter 25. 56. II Cauda 15. 58. ut Saturnus 26. 1. 1y Mars 22. 5. uo","prev":{"citation":"Libelli quinque 71.5-7","label":"71.5 to 71.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/71.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/71.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 73.1-4","label":"73.1 to 73.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/73.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/73.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}