{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 74.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 74.1-4","ref":"74.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/74.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/74.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/74.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Abent decreta generalia suas uires, alia enim pestem, alia bellum, alia inundationes declarant: nam ostensum est à nobis, quòd cum planetae superiores in aqueis signis coeunt, tunc artes maxime uigent, quia im peria, ubi autem imperia, & belli gloria, ibi artes ad fastigium deducuntur, tum maxime, quòd in eo trigono Iupiter Mars & Venus dominantur. Alia autem est ratio generalium, alia singularium. nam Mercurius artes significat, sed magis, quae ad contemplationem attinent. Sed Mars operarias ad summum euehit, cum recte fuerit collocatus. dominatur & in igneo trigono, sed immoderantia caloris & siccitatis, ad legum promulgationem magis extenditur: dominatur & in terreis, sed ibi siccitas nimis praedominatur, ut uero cuiuscumque genitura cum tiigono suo comsentit, sic homo redditur omnibus illustrior. Sed iam ad ea quae proposuimus ueniamus, cum pestis, bellum, uel naufragium, originem à syderibus accipit, communis fit constellatio, seu syderum congressus, rapit autem eos cum quibus conuenit regione. nam belli quod apud Italos celebratur, Indi & Aethiopes omnino sunt expertes. deinde itinere, neque enim fieri potest, ut Romanus Romae existens, Cannensi clade cadat. necessarium est autem, ut figna itineris conueniant. Sed non semper itineris signa apparent: nam ex ordine illo ab initio fuit. erat enim eques aut legio narius miles. Rursus uiolentia causae generalis, tum singularis genitura sunt comparandae. Vis autem generalis, singulari, aequa lance, praeferri debet. Quis enim uitae significator proderit illi, qui in naui est, quae in medio periclitatur mari? ob hoc aduersus fatum nulla prudentia, aduersus syderum decreta, magna, frequenter prodest. At dices, nonne eadem igitur & singularibus casibus ratio? si enim in domum quae ruere debuit, diuersatus est ea nocte, qua ruit, proculdubio singularis illi fuit ratio, & tamen eam uitare etiam potuit. Respondemus, illum qui sic se habet, cum ad euidens periculum non fertur, nec consilio rapi ac compelli tunc ex astris, atque hoc in genitura uel reuolutione apparere. Sed quid de illo qui in latrones incidit, in mali aeris regio nem. equidem commensurare oportebit in hoc geniturae decreta, & reuolutiones, cum & mala regio causa sit communis, incidere autem in latrones fortuitum est.","prev":{"citation":"Libelli quinque 73.5-7","label":"73.5 to 73.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/73.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/73.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 74.5-7","label":"74.5 to 74.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/74.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/74.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}