{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 83-2","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 83-2","ref":"83-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/83-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/83-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/83-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Caput 111. Rimum igitur considerare oportet, An in his qui ad perfectam perueniunt aetatem, aliquid quod in figura demonstretur frustrari possit? nam in his qui ad perfectam aetatem non deueniunt, clarissimum est plurima frustrari significata. constat enim in pueris cito morituris, etiam significatores filiorum, & nuptiarum, & exercitij adesse, non tamen, quoniam morte praeueniuntur, aliquid horum assequi possunt. Pari ratione igitur existimandum est, eos qui ad perfectam deueniunt aetatem, saepenumero promissis tar diotardioribus frustrari: quod etiam in euentibus naturalibus contingit. multi enim utero gerentem de relinquunt uxorem, cum spe nascentis filij morientes. quid igitur? nunquid causae illae frustrabuntur? nequaquam, quia causae non sunt, nisin ordine: defi cit autem ordo, subiecto deficiente. Significata quidem frustrari non est inconueniens, inconuenit autem causas, quae ordine naturali constitutae sunt. Si igitur in senio promissa fuerint non inultima aetate, quod multi credunt expectanda erunt: sic etenim cuilibet sua ultima adest aetas, cum moritur: sed eo tempore, quod generaliter senium dicitur. ueluti iuxta sexagesimum annum, frustra igitur quinquagenarius expectabit. Haec autem scripta sunt, quoniam multos etiam clarissimos uiros decipi uidebam. Secundum, quod quaeritur, est, An cuiuslibet euentus qui per reuolutionem ostenditur, significatum in genitura sit constitutum, an uero reuolutio per se sit sufficiens, aliquid omnino ex nouo condere? Respondemus, in genere quidem esse necessarium, in specie autem nequaquam. Vnde cum cuilibet in genitura, mortis significata sint constituta, non inconuenit quolibet tempore, & mortis genere mori. Cum autem non in omni genitura coniugij significata sint, nulla poterit efficere reuolutio, ut illud eueniat, cuiusune significatum quidem in genitura est constitutum, minimum quidem uestigium sufficiet ualidae reuolutioni: debili autem reuolutioni, ualidae geniturae iudicatio requiretur. Itaque si quis genituram reuolutioni bus comparauerit, cum per aeternos motus sit connexio, merito potuit quis dicere, in genitura quaecunque uentura sint, perfecte contineri. Cum autem optimus Astrologus natiuitatem fine reuolutionibus considerauerit, dupliciter continget ipsum longe falli, ac optimam genituram, pessimam iudicare: pessimam uero summis extollere laudibus. Primo, cum optima promissa, uel pessima, ad senilem referunt aetatem, ipse uero occurrente reuolutione, uel directione praeuenitur, non habebit ille uestigium eorum, quae à genitura promissa sunt. Secundum est cum superuenientibus pluribus reuolutionibus, malum conuertitur in bonum, uel bonum in malum: Haec autem in perpetua constituantur memoria. Docet differentiam temporum. Cap. 1111.","prev":{"citation":"Libelli quinque 83","label":"Caput 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/83"},"next":{"citation":"Libelli quinque 84.1-4","label":"84.1 to 84.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/84.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}