{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 84.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 84.1-4","ref":"84.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/84.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/84.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Ognitio temporum futurorum, pendet ex tribus cum regula, & quartum sine regula. Primum est conditio figurae in esse geniturae: & habet quatuor conditiones. Prima est conditio naturae significatoris, quia tardi, significant rem post annos, & aliqui post annum, & aliqui post mensem. unusquisque enim significator, significat rem post suam reuolutionem completam. Ita ergo Saturnus non dat, nisi post 30 annos, & Iupiter post 12, & ita de reliquis, Et hoc cum fuerint significatores, dominatores, & non significatores per se, aut infortunatores. Secundus modus est, ut sint ueloces in cursu, tardi, uel retrogradi, & hoc non significat tempus initij rei, sed postquam initium ha buerit, quando finietur: qui ergo habet planetas retrogrados inferiores, tarde finiet quod cito inceperit: qui superiores cursu auctos, cito perficiet, quod tarde coeperit. Tertium modum, significat conditio planetarum in esse, quo ad mundum, & est, quòd decima, undecima, & duodecima, item pri ma, secunda, tertia, significant cito, & reliquae tarde, & in his, anguli significant uelocitatem maiorem, cadentes tarditatem maiorem. Et ita cum comparaueris decimam nonae, non erit diuer sitas sensibilis, quia nona est uelocissima tardarum, & decima tardissima uelocium: & ex hoc quinta & sexta sunt ualde tardae, nisi sint in proprio significato. Quartus modus, est orientalitas à Sole, quae signant uelocita tem, oppositum tarditatem, & hae sunt firmae rei uniuersalis conditiones, quantum ad tempora uniuersalia. Modus temporum exquisitorum ueluti iuxta quinquagesimum annum, uel iuxta sexagesimum, pendet ex directionibus, & iam diximus de hoc in praecedentibus. cum ergo directio significat aliquid in 60. annis, & tempora uniuersalia in senectute, tunc augebitur significatum & confirmabitur. Si uero in iuuentute, tunc illud quod erit in iuuentute, erit paulatim & sparsim. quod uero erit in tempore iuxta sexagesimum annum, erit debile, quia tempora uni uersalia non concordant cum temporibus distinctis ac proprijs. Modus temporis exquisiti, concordat cum reuolutione anni pro anno: & mensis pro mense: & diei pro die: cum ergo concor dauerit cum directione, tunc bonum est: cum discordauerit, erit effectus minor, & minus sensibilis in utroque.","prev":{"citation":"Libelli quinque 83-2","label":"Caput 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/83-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/83-2"},"next":{"citation":"Libelli quinque 84.5-8","label":"84.5 to 84.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/84.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/84.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}