{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 86.1-3","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 86.1-3","ref":"86.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Vnde pars Saturni obseruanda est, & caeterorum planetarum, non quatenus sunt dispositores, sed quatenus sunt significatores secundum substantiam, & ita obseruamus locum Martis, quia est dominus comtradictionum & infirmitatum secundum substantiam, & Mercurio inest proprietas, ut fiat in natura dominatorum secundum substantiam, & abscisor est dominus secundum substantiam, ut diειρίδες τα κctum fuit, & cuspides domorum. Sunt ergo loca decemnouem, 7 caca sesed principalia undecim. ρία κυῥαην. Sexta regula, dominatorum secundum substantiam loca oppoεα τρίπειαγ 4 σηφάσον.τα. sita & quadrata, sunt consideranda dupliciter, nam in his qui radios mittunt, proportio talium locorum est consimilis loco mittentis cum quadam proportione contrarietatis. In his autem quod radios non mittunt, semper est contraria dispositioni loci illius, ueluti tertiae nonae, & prima septimae, & quarta decimae. In illis uero qui sunt dominatores secundum accidens, iam nulla est intentio, quia non disponunt in loco aliquo. Iupiter ergo in octaua adimit & dat diuitias, Mars uero semper adimit. Septima, reuolutio non potest super reuolutionem aliquam, quae non sit pars ipsius, ut reuolutio anni super mensem, & mensis supra dies eiusdem anni, aliter non. Octaua, Sol est dominator omnium uirtutum in toto coelo: & Luna delatrix, unde Solis mala dispositio in omnibus minuit uirtutem & robur: & Lunae mala dispositio impedit, aut malè dat, aut tardè. Qui ergo ambo luminaria habet impedita, nunquam egregium aliquid nanciscetur, habebit enim omnia quasi uitiata, etiam optime dispositis alijs planetis. Nona, cum fuerit dispositor, dominus secundum substantiam in eadem re maximum ab illo planeta in causa illa iudicium habebis, non enim accidit separatio. De permutatione significatorum adinuicem. Cap. VI. Ognitio bonitatis & malitiae euentus, est ex quatuor conditionibus, prima est ex dispositione significatoris essentialis, uel accidentalis, in seipso. Secunda ex comparatione ad loca existentia in principio geniturae, & iam dixi quòd sunt undecim.","prev":{"citation":"Libelli quinque 85.5-6","label":"85.5 to 85.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/85.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/85.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 86.4-6","label":"86.4 to 86.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.4"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}