{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 86.4-6","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 86.4-6","ref":"86.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.4.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Ter tia est ex comparatione ad alios significatores, secundum tempus illud. Quarta est ex dispositione reliquorum planetarum in tempore illo. Et nota, quod sunt duae quadraturae malae, in uno quoque genere signorum, & ita sunt tres ordines, inter arietem & Cancrum. Inter Libram & Capricornum, secunda, & est deterior, Inter Geminos & Virginem: & inter Sagittarium & Pisces, ultima & est pessima. Inter Leonem & Scorpionem, & inter Aquarium & Taurum, & sunt duae malae ualdè, duae deteriores & duae pessimae, & sunt reliquae medioeres, & oppositio est longe minus mala in hoc casu, quàm quadratum loquendo de comparatione uniusmet Planetae ad suum aspectum. Et nota, quòd quatuor modis planeta iuuat uel nocet, primus est ex natura propria: unde fortunae semper iuuant: infortunae nocent, luminaria augent, & declarant, & manifestant, hae enim sunt tres propriae operationes Solis & Lunae. Mercurius operatur secundum naturam dispositionis. Secundus modus est, ex qualitate dispositoris: nam dispositor semper iuuat, & dispositor rei contrariae nocet, ueluti dispositor loci interficientis nocet uitae, quàmuis sit fortuna, & Mars uitae dispositor iuuat quamuis sit in fortuna. Tertius modus est ex radiatione, quia quadratus & oppositus habent contrariam dispositionem, Trinus & sextilis amicum, & scias quòd Trinus est coniunctio imperfecta, Sextilis uero dimi nuta, nam operatio trini est operatio coniunctionis, si ergo fiat Y ij dibzy G Google ex infortunis est malus. Similiter & sextilis, excepto quòd sit ex recipientibus: tunc enim est in forma coniunctionis receptae, & generaliter trinus est coniunctio imperfecta, & sextilis diminuta. Valeant ergo qui trinum Saturni laudant, & coniunctionem uitupe rant, nisi sit cum receptione, & melior est mutua.","prev":{"citation":"Libelli quinque 86.1-3","label":"86.1 to 86.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/86.1"},"next":{"citation":"Libelli quinque 87","label":"Caput 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}