{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 87-2","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 87-2","ref":"87-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"& inueni, quòd ascendens erat ascendens natiuitatis, & Luna dispositrix, & ipsa in ascendente. Ergo ascendens & Luna & dispositores & ascendens natiuitatis unum & idem sunt. Significauit ergo perfectam sanitatem, Venus etiam erat salua, domina ascendentis, & loci Solis, & radij trini Iouis, cadebant in ascendente & ipse erat dominus octauae, & radij quadrati Saturni similiter, & hoc significauit aliquem timorem cum desperatione quadam, & perfectam sanitatem, & ita fuit. Consideraui postmodum secundam, & locum Iouis, & dispositores, & quia nullus erat in secunda. Iupiter autem fuit in corde coeli in casu suo, & Mercurius in sexta cum Marte domino loci Iouis, in loco Veneris & Mercurij, id est, coniunctionis illorum hora geniturae, significauit dissipationem substantiae, plus quam aliter, 34 incipientis anni Reuolutio. Cor coeli, 19p. aliter, ratione quaerendi dignitatem, & quia Mars respexit Iouem de quadrato cum receptione Martis, & non louis significat mutuum, & res acquisitas malo modo, & ita fuit, & si receptio fuisset ex parte louis, fuisset lucrum, & non mutuum, radij etiam quadrati Veneris, & Saturni sextiles, cadebant super hoc, uidelicet super secundam, & ita occasione talium etiam fuit iactura, & quia Mercurius erat in sexta, dominus eius, id est in ea habens potestatem, est enim trigoni dominus, significauit lucrum ex arte mea, quia erat cum domino decimae, & ita fuit totum ad amussim, creuit enim lucrum ex Astrologia & Medicina.","prev":{"citation":"Libelli quinque 87","label":"Caput 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/87"},"next":{"citation":"Libelli quinque 88","label":"Caput 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/88"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}