{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 91-2","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 91-2","ref":"91-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/91-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/91-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/91-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Caput VIII. Nimaduertendum puto hoc, considerationem nocumenti aut iuuamenti esse ualidiorem secundum tempora uniuersalia, & sunt primi quatuor anni debilitatis, & post quadragesimum secundum annum usque ad quadragesimum nonum & post sexagesimum tertium. Ratio autem mensium est, ut consideres reuolutionem anni, & loca infortunata in genitura, & in reuolutione, & sit comparatio mensis ad genituram, & reuolutionem anni, una & eadem, cum comparatione reuolutionis anni ad genituram, & similiter comparatio diei ad mensem, annum, & genituram, comparatio eademmet, cum comparatione mensis ad annum & genituram. Manifestum est ergo, quòd consideratio mensis plura habet quam anni: & diei quàm mensis: & anni quàm geniturae: erit ergo quo ad hoc difficilior inuentio partium mensis, quam totius: & diei quàm partium mensis: & ita de reliquis. Et cum sit, quòd comparatio plurium, denotat in nobis maiorem firmitatem, facilius erit ergo cognoscere mensem in anno, quàm annuum euentum in genitura, & quartam mensis in mense, quàm Z ii dibzy G Google quàm mensem in anno, & diem in quarta mensis, quàm omnia re liqua.","prev":{"citation":"Libelli quinque 91","label":"Caput 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/91"},"next":{"citation":"Libelli quinque 92.1-4","label":"92.1 to 92.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/92.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/92.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}