{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 97.9-10","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 97.9-10","ref":"97.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/97.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/97.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/97.9.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Causa enim quae sumitur ex signo, est sabulo sa. Multi enim seipsos interficerent, cum tamen hoc sit rarissimum. Et direxi hic ascendens, quia luminaria & omnes fermè planetae, hora reuolutionis fuerunt sub terra, ut patet ibi in expositione figurae. Rursus in nostra genitura, in 7. annis completis, peruenit qua dratum Saturni ad Lunam, tunc ascendit nona pars, & 12. min. 42 & fuit Mars in duodecima, in par. 4. mi. 33. Lunam aspiciens ex sextili, direxi eius oppositum ad ascendens, & peruenit ad ipsum in partibus aequalibus 131. mi. 24. quibus respondent dies 317. hor. 7. mi. 28. quae computatae â die 24 septembris hor. o. mi. 38, ante meridiem, finiuntur in 9. diem Augusti, in qua incepit morbus, qui me perduxit usque ad extremum. Et iam dixi, quando signifized by Google Dic menses congressus, idest distantiae à Sole, atque pro his duas alias tabulas adieci. Quartus modus erat Aegyptiorum, reditum Solis per uerum motum ad similem partem in sequente signo considerantium, huic ex Ephemeride citra tabulas satisfacimus. Horum modorum, quo ad uitam, ualidior est, qui fit per reuolutionem in congressu, sicut apparet experienti.","prev":{"citation":"Libelli quinque 97.5-8","label":"97.5 to 97.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/97.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/97.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 99","label":"Caput XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/99"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}