{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque xii","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque xii","ref":"xii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xii.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Sicque Picus Mirandulanus, in suis libris aduersus Astronomos, artis experimenta conatur eludere. Sed nimis uoluntaria haec fictio apparet, nobis cernentibus, Ve nerem Lunae longe splendore propiorem esse, quàm Lu na sit Soli, atque eadem in Vergilijs perspicere licet. Quòd & si omnium syderum tum magnitudo tum claritas, Lunae quantitati ac lumini conferatur, nihil omnino est, quo defendere possis, in ipsis tantum Sole ac Luna uim inesse. Mitto nunc multa, & Caniculae & splendidae stellae eius quae in Aquila est, exortum, tum clariorum quae in Geminis sunt, syderum miracula. Nihil enim adeò inane quàm absurdissima quaeque hominum commenta persequi uelle. Qui igitur his successerunt, uim astris tribuunt, sed eam tantum quae lumine ac motu in haec inferiora de feratur, influentia omni penitus sublata. At quàm pulchre? cum Herculeus lapis ferrum in Boream dirigat: Remora pisciculus uelis inflatis naues agitatas consistere cogat. An mortalibus his haec tribuent, coelo ipsi à quo fluxerunt, inesse negabunt? Vergiliae herbae cum exortu sui syderis oriuntur, cum occasu earum concidunt. His itaque atque alijs argumentis uicti, qui proxima aetate uixere, artem negare non ausi sunt: neque stellarum uires: uerum quibusdam tales uisae, ut nullo modo percipi possent, toto simul ambiente nos coelo, tardisque motibus, memoriam humanam frustrante. Alijs autem eam partem tantum probantibus, quae ad qualitatis aeris cognitionem pertineret. Fuere qui sciri omnia posse confiterentur, sed tamen artem nondum inuentam existimarent.","prev":{"citation":"Libelli quinque xi","label":"HIERONYMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xi"},"next":{"citation":"Libelli quinque xiii","label":"HIERONYMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xiii"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}