{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque xiii","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque xiii","ref":"xiii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xiii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xiii.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Ex his qui ob id nesciri Astrologiam putant, quòd coelum unum sit atque continuum, à uero longe aberrare uidentur, cum ob regionum uarietatem & motus perpetuitatem, non aliter se nobis exponat, quàm corpus quod diuersis temporibus, alijs atque alijs membris aegrotans, nobis curandum propria ratione se offert, itaque ut facile est in hoc uidere, quid seorsum patiatur, sic ibi quid urgeat. Sunt & discrimina naturae ac roboris, quibus sagax ingenium, ad causam dignoscendam coelestem fertur. Nec est ulla syderum tanta tarditas, quę improbam mortalium sedulitatem frustrari possit. Qui uero solius constitutionis aeris scientiam esse dixerunt, his ferme argumentis innituntur. Primum quòd paucarum admodum in his inferioribus proprietatum habeamus notitiam: Quo modo igitur influentias astrorum uocatas dignoscemus? Deinde incertum proculdubio est parien di tempus: cum homo non momento exoriatur, sed longo temporis tractu, eum si totum sumas, nihil proficies, toties iam mutato coelo: nec unam licet sumere partem, sub qua natus dici possit. Maximum autem eorum qui in hac sententia sunt argumentum est, quòd si quispiam Astrologus à Principe interrogetur, quando aut quo mor tis genere, eum quem in carceribus detinet sontem, sit in terfecturus? Si ille non recte praedicere potest, nulla pro fectò erit ars: artis enim proprium est finem suum consequi posse. Si potest, cogimur in absurdissimam descendere sententiam, ut astris deuicta mens Principis, quod uelit minime possit efficere. Sed haec leuia sunt, quae obijci solent, nobis maximam partem Astrologiae tradentibus, non ex influentijs, sed ex euidentibus stellarum uiribus sumptam. Quod uero ad influentias pertinet, ut etiam in medica arte, quod ad herbarum proprietates, perexiguum est, atque ipsa experientia compertum.","prev":{"citation":"Libelli quinque xii","label":"HIERONYMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xii"},"next":{"citation":"Libelli quinque xiv","label":"HIERONYMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/xiv"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}