{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 101","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/101.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Multi dum seruierunt mortui sunt: plures eum habitum corporis sibi comparauere, vt in posterum miserrimè semper conflictati sint. Plus etiam est non recipere, cum possis, quam voluisse, & accepisse. in hoc enim omnis ratio dignitatis manet illaesa, atque ideò honestius & honorabilius illud, forsan vtilius. Quęrere etiam principum gratiam his turbulentis temporibus adeò inutile & importunum existimaui, vt oblatam, quod multi sciunt, etiam hodie renuam. Quid enim inter tot bella pacatum, inter tot vectigalia & tributa tantamque rei pecuniariae necessitatem sperari facile, aut etiam si of feratur, honestè recipi potest? aut inter tot adulatores qualis virtuti locus, aut qualis gratia studiosis inter imperitos? Mihi sanè satis faelix esse videor, quòd metiar vires meas. Neque Alexandri gloriam, aut Augu sti, optem. Nam prudentia est recognoscere vires proprias, suamque conditionem, quanquam multò illi minus fuerint faelices, quam existimentur. Nihil faelicius, nihil beatius studiis sapientiae. cum illa nec violenti domini (hi sunt aestuantes cupiditates, & animi perturbationes) nec necessariorum defe ctus impedierint. Haec cum mihi studia pepererint longè plus acquisiuisse videor, quam si Lucullianas opes mihi parassem. Quam dulce est atque iucundum scire quae ante nos, & quae supra nos sunt, quaeque futura sint cum animus hinc discesserit, neque mo lesta vita, nec quae post mortem formidolosa, ipse solus transitus naturae lege grauis est.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/100"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 102","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/102"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}