{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 12","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/12.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Accessit commodum, quo multa & varia scripsi, neque enim mens tandiu intenta vni negocio esse potest. Quod & Galenum, & Aristotelem, ac Theophrastum fecisse video. Dum eodem tempore modo in seriis, modo in iocis versantur: persaepe mentem ad caelestia & superos erigunt: quandoque, quae ad mores attinent, tractant. Vt enim materia prima in formas diuersas pro tempore mutatur, ita intellectus in exempla rerum. Anno sequenti, qui fuit salutis M. D. XXVI. contuli me in oppidum Saccense prope Pa tauium X. millibus passuum: atque ibi artem exercens ad annum vsque M. D. xxxiij. mansi, quòd patria nostra bello, & seditionibus, latrociniisque vastata ac quassata esset: ibi primum farraginem immensam, & supra cec. folia scripsi Methodi medendi, quam digerere in quatuor libros proposueram: nunc verò despero. quod verè malè me habet, est, quòd in quarto eius operis collegeram auxilia ad morbos compositos, rem prorsus medico vtilissimam: & forsan aliquando, saltem eum librum, absoluam. Vt sit operis titulus De morbis compositis, quandoquidem reliqua tractatio à multis peracta sit.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/11"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/13"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}