{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 166","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 166","ref":"166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/166.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Tibi verò gratulor quòd haec res & vtilitatem tibi non paruam, & laudem, vt spero, longè maiorem allatura sit, cuius amor (cum & virtutis sequax sit gloria) generosis animis veluti stimulus ad praeclara facinora est innatus. Vnde hoc ingratum tibi futurum tantùm abest vt existimen, quin potius maximè optandum putem. Rerum enim expetendarum, vt Cicero secundo de inuentione testatur, tria sunt genera. Nam est quoddam quod sua vi nos allicit ad sese non emolumento captans aliquo, sed trahens dignitate: quod genus, virtus, scientia, veritas est. Aliud autem non propter suam vim & naturam, sed propter fructum atque vtilitatem petendum, quod pecunia est. Tertium est ex horum partibus iunctum, quod & sua vi & dignitate nos inductos ducit, & prae se gerit quandam vtilitatem, quo magis expetatur: vt amicitia, bona existimatio. Haec tria vna hoc negocio, vir optime, haud admodum difficulter potes maxima cum voluptate consequi. Quippe hinc tuę virtutis ac scientię summa apud exteras etiam orbis partes erit praedicatio: hinc facultatum domesticarum non mediocris prouentus: hinc multorum bonorum amicitia accedet, & incredibilis existimatio.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 165","label":"165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/165"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 167","label":"167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/167"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}