{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 29","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/29.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"Mortuo patre factus est dominus tabernae typographicae, multorumque praelorum, vt certè videantur omnia nostra à quodam numine directa. Huic igitur aperio consilium meum, libenter suscipit onus, inquiens: hoc paruum est quod proponitur, etiam si tota impensa peritura sit, tui gratia imprimam. Existimo tamen non magnam iacturam me facturum: haec ille. Atque meritò suspicabatur cum ab omnibus contemnerer & oppugnarer, in ar tis autem operibus negligerer, cur erat vt alios docere vellem? Sed altius latebat fati mei consilium. Imprimitur liber, atque hic primus est editorum Ixvi. continebat abusus: secundo cum ab iisdem imprimeretur, centum complexus est. Pręcipua in eo sunt lasseris vires: praeceptum quod non agendo semper minus peccatur quam quippiam perperam agendo: Quanta occurrant conside randa rectè agere volenti. Exceptus quoque est à multis alacri animo, cessitque res aliter quam sperabatur. Sed & longè aliter com modum, quod expectabamus ex illis libellis. nam non paruam retardationem attulit ad gloriam in arte consequendam.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/28"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 30","label":"30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/30"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}