{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 54","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/54.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Illud quoque addidimus quod praeter Aristotelem est non contra. Simili ratione ex librorum De consolatione farragine librum, qui dicitur Conso latorius amantium, perficere destinaueram, sed maioribus intentus destiti. Perfeci autem primum contradicentium, quem impressit Octauianus Scotus. inde denuo cum secundo Gryphius. additi sunt tres sequentes, vt omnes sint foliorum circiter quadringentorum. superest & farrago pro sequentibus aliis libris, sed hic perfectos tantum connumeramus. Initium operis est, Vita hominis breuis est. Quilibet liber centum octo conINI tradictiones continet. Fuerunt hi libri necessarij, nedum vtiles, ne multorum librorum iactura fieret, quasi vel supposititij haberentur, aut à viro, cui non plena fides adhiberi deberet, scripti: & vt sciremus quibus in casibus haec, aut illa conuenirent. Conscripsi & eodem tempore librum de libris propriis, imo non librum, sed potius tabulam deinde auxi, iterumque mutaui, donec ad hanc magnitudinem, huncque or dinem redigeretur. Non tam necessitate eorum quae adiiciebantur in dies, quàm etiam certo iudicio liber hic tam sępe mutatus est.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 53","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/53"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 55","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/55"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}