{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 55","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/55.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"Iconem ergo quandam mihi in eo proposui omnium eorum quę à me conscripta sunt, non solum ad memoriam confirmandam, eligendosque mihi libros quos prius absoluerem, & castigarem: sed vt doceam quibus causis, temporibus, quoque ordine talia conscripserim, & vt vim numinis suo loco testarer. Imitatus sum in hoc scribendi genere Galenum, & Erasmum, qui ambo catalo gum librorum suorum scripserunt. Quod si Erasmus maiore fuit autoritate, licuit imi tari, si minore, cum rectè fecerit, mihi licuisse constat. Plura de hoc non adiiciam, cum semet ipsum prodat. Anno M. D. xliij. Florentiam inuisi. Deinde Senas profectus Franciscum Sfondratum praefectum vrbis, virum omni laude dignum, ac de me bene meritum salutaui. Is cum reuersus esset Mediolanum sequente aestate ob ingentia bella academia in vrben nostram translata est: abeuntibus etiam pro fessoribus ob inopiam rei pecuniariae, locum eius accepi, qui Papiae iam anno M. D. XXXVI. pro me fuerat subrogatus, medicinamque professus Mediolani, inde Papię vsque ad M. D. ij. nisi quod M. D. xlvi.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 54","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/54"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 56","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/56"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}