{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 58","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/58.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"doctrinam, praeter id quod totam artem amplectuntur, historia delectant, & vti litatem secum coniunctam habent, scribunturque eruditis, nobilibus diuitibus: ipsa ars in veneratione: ipsa autoris fama inclyta, cuius nomen colitur apud omnes, ad quos memoria eius peruenit. Ipsa tamen opera, quae dixi, quatuor praestantissima sunt meo iudicio omnium, quę à me conscripta sunt, tametsi non ignorem multos alios libros è nostris maiori in precio apud multitudinem habendos: velut libri de Subtilitate, de Varie tate rerum, de Arcanis aeternitatis, & de Fa to. Sed, ni me fallit opinio, quatuor illa perpetua erunt cum humani generis aetate, hi autem à pluribus legentur: quo fit vt haec com mentaria, cum in vtroque genere praestent, omnibus, quae scripsimus, sint pręferenda. Poterat & quatuor primis opus Metoposcopię adnumerari, quòd & in eo totam artem à me inuentam tradiderim: verùm humilioris cuiusdam argumenti, & in genere coniecturali versari videtur. Sed ad ordinem redeo. Succedenti anno scripsi in artem medicam foliis clxiij. quorum initium est, Iam diuRursus in sectionem primam Auicennę foliis cl.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 57","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/57"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 59","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/59"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}