{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 69","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/69.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"inter haec loquimur de Orontij speculo ignem accendente, quod Archimedis inuentum esse sciebam: ostendit librum Archimedis impressum, quem Antonius Gogaua verterat in latinum. Tum ego librum inspiciens video alium sibi iunctum, scilicet Ptolomaei libros de Iudiciis. peto an venales sint. ille cogit vt accipiam. accepi tandem. dies enim festus erat vt emere non liceret. quo pacto igitur commentaria illa à me conscripta sint, in ipsismet retu lisse me memini. Scripsi igitur foliis ece. atque 46 amplius nec minus foelix in edendo quam scri bendo. Et quamquam semel tantum editum, nullum tamen perfectius ex nostris operibus hoc in lucem prodiit. Initium cuius est, Libros hos antiquorum more de iudiciis. Additae sunt praeterea xij. geniturae exemplares. Et inter reliqua singularia praestat Christi genesis admirabilis. Quatuor libros hoc opus continet: in quo obscurissimum autorem interpretatus sum, & totam artem complexus generaliter. nam singula ria & propria ad libros de Iudiciis, de quibus supra dictum est, transtulimus. Paulò post perfeci libros xvij. de Rerum varietate, quos iampridem inchoaueram. Sed tres tantùm erant. Visum autem est conmodius vt in X vij. illud opus diuiderem. Hoc fuit quod Regi Angliae Eduardo sexto admodum adolescenti, dum redirem è Scotia, ostendi. Folia celx. continet. porrò de vsu eius satis dictum est superius. Praecipua est tractatio de ventis, de piscibus, de daemonibus, ac prodigiis. Sed libet tabulam subiicere, quoniam hic liber etiam diuisus est in multa capita, & quasi totus continuus miro quodam ordine esse videtur. TABVLA LIBROrum de varietate Rerum. Liber primus est de vniuerso, & partibus eius sensibilibus. F Vniuersum, cometae, ventorum ratio. Elementorum natura. Terrae genera, & natura. Loca, & regiones. Terrae miracula. Aquae natura, & genera, ac motus. Aquae miracula. Aëris natura & genera. Aëris miracula. Elementorum artificia. Liber secundus, de mundi partibus diuinioribus. 11 Caelum. 12 Lux, & lumen. 13 Influxus. Liber tertius, de mixtis generaliter. Mixtorum proprietates. Metallica. Liber quartus, de Metallis. Metalla. Liber quintus, de Lapidibus. Lapidum natura, generatio, differentiae. Gemmae. Lapidum miracula. Liber sextus, de Plantis, & productis ab eis. Plantae, & earum differentiae. Plantae aquam subesse significantes. Plantarum miracula. Plantarum cura. Vinum, & acetum. 25 Succa alij, & mel. 26 Conseruatio eorum quae à plantis proueniunt. Liber septimus de animalibus & productis ab eis. Animalium generalis ratio, ac differen tiae. Animalia imperfecta. Serpentes. Repetilium fugandorum ratio. Quadrupedia. τρ τ Quadrupedum cura. Quadrupedum proprietates. Aues. Auium cura. Auium proprietates. Pisces varij generis. Piscium cura & proprietates. Producta ab animalibus. Liber octauus, de Homine. Humana natura. Sensus. Mens. Hominis proprietates Mot Morbi mirabiles, curaeque superstitiosae. Communes calamitates. Humanarum rerum finis. Liber nonus, de Motibus. Motuum generalis ratio. Perennia. οιοι δ Liber decimus, de Ignis artificijs. Ignis vires, & alimenta. 50. Destillationes. Chymica. Vitri artificia. Liber vndecimus, de Artificij communibus. Artes variae. Nauigandi ars. Architectura. Instrumenta, & vasa. Compositiones pulchrae.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 68","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/68"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 73","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/73"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}