{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 87","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/87.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"editi sunt aut editioni parati, exc. foliorum autem V. M. Hucusque igitur nomina, magnitudines, tractationem, vsum, praecipuaque librorum conscripsimus, ordinem quoque. Nam eo ordine legendi sunt quo etiam in classes fuere dispositi. Obiicient quidam arguentque me, quòd cum minimam partem librorum propositorum ediderim hunc librum tot pol licentem iam edam: quem post omnes editos aut saltem maiorem partem praestabat publicare: nam facile cuique est scriberè se multos libros composuisse, titulosque eorum, ac etiam capitum publicasse. Vt vanitatis cuiusdam hoc exemplum potius quam emeritae laudis dici possit. Atque ita esset si non plus laboris ac temporis in libris de Subtilitate & de Rerum varietate quàm in omnibus aliis simul insumptum esset. Itaque non nisi editis libris de Rerum Varietate hunc in publicum emisi. Sciens ad reliquorum absolutionem vixitres menses requiri. ita vt ca stigati omnes intra quadriennium ad summum in publicum prodire possint. Itaque hactenus de his satis. Nunc verò cur scribendi munus hoc aggressus sim, nec temerè, expo nam. Primum quidem numinis impulsu, deinde etiam ipsa rei praestantia, quae me ad hoc inuitabat, demum quod nihilo ditior aliud faciens euadere potuissem nec foelicius viuere. Praesentiam quidem numinis mihi affuisse non dicam, sed tamen haud absurdè forsan id mihi persuasi: quandoquidem primum monitus toties per somnium multa peregi multaque declinaui, quae si euenissent, non hucusque peruenire potuissem. Quin etiam quasi coactus & ab aliis negociis reuocatus sum ad studia. Neque inter tot oppugnationes aut victum, aut oppressum, vel impeditum, in tantaque paupertate nihil omnino defuisse majus mihi videtur, quàm vt sapientiae meae tribuam.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 86","label":"86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/86"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/88"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}