{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de libris propriis 93","citation":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 93","ref":"93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/93.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Liber de libris propriis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"nam vesperi diem sequentem auidè expectamus, & si senes vna die fiamus senio res. Annos etiam persaepe cupimus exactos, vt quòd cum ipsorum cursu perfici debere speramus, habeamus absolutum. At mane diei finem non desideramus, quoniam exacta die nihil superest quod agamus. constat igitur animae cognoscentis opus summum bonum in se continere, & vt Claudianus inquit, Ipsa sibi virtus pretium est. Cum igitur perfectio hominis summa sit, cognoscere se intelligere, qui scribunt legenda: hac voluptate fruuntur: estque haec vera mentis aeter nitas, cùm eadem sententia perpetuo tempore maneat, & nostri pars melior. Ob id igitur sapientes conati sunt hanc meliorem sui partem scriptis ad nos traducere: atque id est commodum primum scribentium. Secundum est memoriae ipsius confirmatio. Tertium est exercitatio honesta per quam etiam multa scitu digna nobis occurrunt, quae alioquin incautos pręterirent. Galenus verò cum principalem causam conscribendorum operum praetermisisset, honestiorem quidem, sed longè minus efficacem subiunxit: scilicet preces amicorum quae tamen nec nobis defuit. nam praedictiones ab Anglis, mathematica à Germanis, medica ab Italis postulabantur: naturalia verò ab omnibus.","prev":{"citation":"Liber de libris propriis 92","label":"92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/92"},"next":{"citation":"Liber de libris propriis 94","label":"94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/94"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis","quality":"ocr"}}