{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Metoposcopia 10","citation":"Girolamo Cardano, Metoposcopia 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/10.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Metoposcopia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"PRAEFATIO AVTHORIS. Mnes Disciplinae, atque Artes, quae contemplantur corruptibilia, ijs insistunt potissimùm quae frequentiùs accidunt: Indicio est Nauigandi, & Agros excolendi peritia; atque inter alias praecipuè Medicina, quae nec semper, quamuis artificiosa, verò futura praenunciat. Itaque neque in Figurâ Capitis, neque Lineis Frontis spectandis firma futurorum fides haberi potest: Sed, vt in caeteris Artibus, quae plerumque accidunt praedicimus; manifestissima quidem circa animi vires; obscurissima circa euentus; media verò circa effectus. Hanc cognitionem Consuetudo & Leges, & communis forma, & parentum conditio, atque educatio plurimùm augent, minuuntque: quò fit vt & haec, & etiam Aetatem considerare oporteat. Ille verò satis tutum suum collocabit iudicium, qui Linearum formam, & Manuum Signa, & Astrorum constitutionem, vltra ea quae dicta sunt, adijciet: Per se tamen manifestis omninò Signis considere vtilius erit. Videtur autem haec Ars tantam non admittere rationem, quantam caeterae Diuinatrices Disciplinae: cùm tam multa quae in vitâ accidunt animaduertere plusquàm humanae solertiae fuerit: Tum etiam quibusdam, non omninò inesse videantur; velut pueris, quibus tamen & magna contingere solent. Illud etiam animaduertere oportet, quòd Musculi Frontis sub cute extensi, necessarium in contractione Lineamentum efficiant: Durum enim sub Molli frequenter tensum, vestigium relinquit; neque tamen ob hoc Lineae in Fronte semper fiunt, transuersis solùm hac in parte Musculis: sed ex Frontis variâ corrugatione. Porrò in pueris quanquàm minutissima vtplurimùm cernantur vestigia, si magna habeant, ij casibus isti aetati propriis subiecti erunt. At eorum tamen pauca sunt talia, quò fit vt magis experimento credendum sit, vt etiam in plerisque alijs. Imò quidam morituros intra annum, ex Frontis aspectu, agnoscebant: Legimusque apud Suetonium in vitâ Titi, Capite secundo, Metoposcopum negasse Britannicum Claudij Imperatoris filium regnaturum: sed affirmasse de Tito tunc privato puero; qui succedens auream statuam in Palatioposuit, & alteram ex ebore equestrem ei dedicauit in Circo. Alexander Pictor. tam benè Facies hominum exprimebat, vt ex eis Metoposcopi diuinarent. Hoc item est firmissimum veritatis Artis argumentum; neminem vnquam improbum prauis omnino, & assiduis carêre Signis: neminem quoque probum iisdem contaminari.","prev":{"citation":"Metoposcopia 8","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/8"},"next":{"citation":"Metoposcopia 11","label":"REGVLAE GENERALES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/11"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Metoposcopia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Metoposcopia","quality":"ocr"}}