{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 10-2","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 10-2","ref":"10-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/10-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/10-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"CAPVT XIII. Mores, & animi vitia, & errores. NIfficillimum cùm per se sit omnium hoc argumenti genus, tum multo magis cogitantibus nobis, illos qui legere sunt assueti propriam vitam scribentium Libros, non sinceram narrationem ab illis traditam videre, vt nos hic narramus, sed alios qualis esse deouerat literis mandasse, vt Antoninus: alios vera tradidisse quidem, sed erroribus suis suppressis, vt Iosephus; at nos maluimus veritati in hoc inseruire, haud ignari, non habere excusationem vllam, qui peccat in moribus, quemadmodum in caeteris: Quis cogere potuit: an ergo vnus ero ille leprosus, qui ex decem lanatis solus ad Dominum rediit, ea ratione Medici, & Astrologi morum naturalium caulas in primas qualitates, voluntariorum in educationem, studia, conuersationem, referunt. Haec omnia omnibus insunt, sed proprie congruentibus aetatibus, perturbationes quoque ex iisdem tamen casibus: itaque delectum in his habere oportet: praecipue ergo de his dicendum est, mihi, & eatenus quatenus conuenit illud γνωθι σιαυτὶν. Me ergo natura mea non latuit, iracundus, simplex, veneri deditus ex quibus tanquam principiis etiam profluxere saeuitia, pertinacia contentiosa, asperitas, imprudentia, iracundia, vltionis desiderium etiam vltra vires, nedum prona voluntas: vt illud placeat quod multi damnant, verbo saltem. At vindicta bonum vita iucundius ipsa. In vniuersum nolui aberrate in me, quod dici so, Natura nostra prona est ad malum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 10.9","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/10.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/10.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 11","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/11"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}