{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 104","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/104.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Verùm eo quoquo modo distracto, & etiam cum iactura, vbi libros de Consolatione tam foedè à Typographo Scoto conspurcatos vidissem, curaui vt artem Arithmeticae Mediolani excuderent: satis enim con stabat implexum opus, quodque notis varii atque figuris indigeret, si alibi quàm Mediolani imprimeretur, tum ob causas dictas, tu materiae quae tunc noua videbatur difficulta tem, tum etiam exemplaris obscuritatem, infinitos errores habiturum. Quòd si Venetiis apud eosdem Scotos excuderent, ne vmbram quidem superfuturam: vt mihi omnino labo & gloria, Typographo impensa peritura esset Statui igitur Mediolani librum imprimere oblata est occasio: nam Bernardus Caluschus Bibliopola suis impensis id egit, suoque periculo: decemque coronatos mihi pro exemplari dedit: tanti fuit nostra fortuna: nam meimpensa imprimi non poterat, neque (vt di xi) alibi, praeterquam in vrbe nostra: nec si non impressus fuisset, nostra monumenta in uenissent Typographum: continuò enim eo opere impresso, coeperunt omnia commutari Nam adieceram Catalogum qualemcunque librorum nostrorum, quos vel scripseram, vel coeperam scribere: & liberis distrahi coepit in Galliis atque Germaniis. Itaque cùm tunc esset Andreas Osiander Norimbergae, vir Latinae, Graecae, Hebraicaeque linguae peritus, tum Typographus Ioan. Petreius, bonis literis, si quis alius, fauens, inito consilio totis viribus me cùm agere coeperunt, vt aliquod opus illis traderem vt imprimerent. Atque ita initium gloriae nostrae, si qua deinceps fuit, hinc ortum habuit. Ergo primum librum De astrorum iudiciis auctum edidi, Anno deinceps quadragesimo, cùm conscripsissem tres libros de Aeternitatis arcanis, mox in septem diuisi, magnitudine operis & varietate argumenti motus. Itaque non solùm librorum, sed etiam capitum, ob subiecti elegantiam, seriem subieci","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 103.9-12","label":"103.9 to 103.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/103.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/103.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 104-2","label":"TABVLA LIBRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/104-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/104-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}