{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 119","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/119.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Vius primi est, vt doceamur nihil negligere, quandoquidem omnia nostra ex minimis ortu habeant: Secundi autem, compendiosam ostendere viam ad securitatem, quanta ab ho mine haberi potest, ne simus infelices: & quibus hoc sufficere debeat, quive debeant felici tatem sequi. At verò tertij multa vtilia alia, pulchra, & propè admiranda. Duos priores cum libris de Somniis edidi. Cum etiam hoc anno obiisset Gulielmu Lataneus Anglus, adolescens mihi charissimus, conscripsi librum foliorum duodecim, cuius initium est: Veniens è Scotia: titulus, Gulielmus, seu Gulielmina. Argumentum eiu est, viuentes omnes esse mortuis infeliciores, plerosque etiam multo: quantus item sit dolor in morte, qualis, & cui assimiletur. Vtilitas eius est, perferre luctum commodè Demum cum viderem multa superfutura optima ne cogerer vniuersa mutare; coep conscribere libros Paralipomenon, quorum numerus definitus non est. Initium primi libri: Cùm in Deo multa esse, tractatio est omnibus. Sed & libros quinque de rebus naturalibus, duos de supernaturalibus tres de moralibus. Initium primi: Dei faciendo generatio: In primo naturalium de principiis quibus Mundus factus est: in secundo, de principiis quibus est: In tertio, de principiis generatio nis: In quarto, de mixtis imperfectis: In quin to, de anima. In primo supernaturalium, de vitis: In secundo, de intellectu & communibus. In primo moralium, Ethica: In secundo, Oeconomica: In tertio, Politica. Causa constructionis fuit, vt omnia necessaria breuissimè & ordinatè colligerentur. Opus erit paulò majus chartis centum Horum igitur causa tabulam omnium subiicere decreui. Vtilior autem diuisio mihi videtur in classes: erunt autem octo. Prima, Mathematicarum tractationum: secunda, naturalis Philosophiae: tertia, moralis: quarta Diuinorum: quinta, Diuinationis: sexta, In troductoriorum: septima, Medicinae: octaua varij & incerti argumenti. Sic igitur & diuidemus illos, & distinguemus Mathematici. Elementorum Geometricorum, lib. XV. fol. cc. Arithmeticae, lib. v. fol. ccc. Musicae, lib. v. fol. clxxx. Naturales De natura lib. V. f. c Supernaturalium, lib. ij lib. vij. f. elx De arcanis aeternitatis, De fato lib. v. Rexx De subtilitate, lib. xxi. f. celxxx De rerum varietate, lib. xvij. f. celxx De animi immortalitate, lib. j. f.Ix. De gemmis & coloribus, lib. j. f. xij Morales lib. iij. Moralium, lib. j. fervi Tetim, lib. v. f. Ixx De sapientia lib. j. f. xiiij De praeceptis, ad filios, De summo bono, lib. j. f. iv. lib. iij. f. xxxvi. De vtilitate ex aduersis capienda, lib. iv. fol. cexx De minimis & propinquis, lib. j. f.iij. Gulielmus lib. j. f. xij. Diuini. Theognoston, lib. vj. f. ec. Hymnus, lib. j. f. v. Diuinatorij Commentaria in Ptolemaeum, lib. iv. f. ccc. De iudiciis, lib. X. f. cc. lib. xiij. f. clxxx.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 118-2","label":"TABVLA LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/118-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/118-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 119-2","label":"TABVLA LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/119-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/119-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}