{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 131.5-9","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 131.5-9","ref":"131.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Atque vtinam opibus comparandis non plus obfuisset prodigalitas ipsa, atque incuria iam partorum, casus quidam aduersi qui filij culpa euenerunt, quàm studia literarum, & conscribendorum operum voluntas. Si enim quantum auri ex arte accepi, referre vellem vereor ne maior laude sit turpitudo, quod tantum profuderim Neque tamen adeò piget me huius profusionis & incuriae, contemptusque pecuniarum, cùm recordor Bionem Borysthenitem adoles centem haeredem factum ab hero opulenta haereditatis, tabulas testamenti lacerasse: Cra tem verò Thebanum super cc. talenta patrimonij diuisisse ciuibus quod exemplum sequutus est, vt ferunt, Apollonius Thyaneus, & Peregrinus Philosophus Sed dices: Hi Phi losophi fuerunt, nos de ciuili homine sermonem habemus. Constat enim Socratem & plerosque alios, maximè qui ex eius schola fuerunt, contempsisse diuitias. Sed quid dices de Aristotele, qui ob veritatis studium in Euboea concessit exul, & magna bonorum parte mulctatus? Quid de Philoxeno Poëta, qui cum nec Philosophus esset, nec satis bonis moribus institutus, vt qui gruis collum optaret, quique obscoenè nimis vixit: cùm tamen sortitus in Sicilia domum esset, & agros feraces, reliquit ea, dicens: κὰ τοὺς θῆς, ἐμὶ ταῦτα τὰ ἀγαθὰ συκ ἀπολεῖ ἐλλʼ ἑγὼ ταῦτα Sed adhuc pugnant aliqui: Opes meliores sunt. Eruditio & scripta vna hora parari nequeunt, neque vnius anni spatio: opes, principis gratia, haereditas, thesaurus detectus, inuentio, quaepiam noua, vna hora pręstare possunt: opes possum sperare semper, etsi non habeam: delectet autem me illarum possessio, spes vsque ad extremum lactare potest. At si opes habeam, quò modo sperabo iam senex euadere doctior, & conscripturum opera, n prorsus insaniam? Quamobrem meo iudicio, etsi numina non suasissent, optimum tamen vitae genus delegisse, & summum humanae foelicitatis apicem appetisse mihi viderer, vt in iudicio saltem non aberrauerim, postquam maior foelicitas mortalibus contingere nequit, quàm vt scriptis illustribus celeriter, atque in omnium ore simus: vt contrà nihil odiosius memoria scelerum & dedecorum. Quod verò ad Aristotelis sententiam pertinet, satisfecisse me puto. nam ille dandam Philosophiae operam suadet, cùm seipsum & ancillam alere possit. At ego & filios, & equos anagnostas plures semper alui.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 131.1-4","label":"131.1 to 131.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 131.10-12","label":"131.10 to 131.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.10"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}