{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 136.1-5","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 136.1-5","ref":"136.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/136.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/136.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/136.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"At dices: Quid si scripta ipsa pereant, au obruantur, non ne operam & oleum perdideris, etiamsi optimè scripta sint, & elegantissimè Ne quaquam, ô Vir egregie: hęc ipsa nostra natura, nostra monumenta, fex sunt vniuersi: & tamen in ea sece adhuc vestigia sapientiae seruantur, in aliis omnibus ordinibus superioribus abundè haec suppeditant: itaque vt non debemus vereri defuturas aquas stante Oceano, & nubibus calorem stante Sole: ita quoties haec studia, hi cultus literarum in his inferioribus abrumpentur, seruabuntur abundè, nunquam deficiente immenso fonte in Daemonibus, animabus, vitis, mentibus, numinibus atque Deo. Quod ergo hoc aliud est studium, quàm imitatio diuinae exercitationis, tranquillitatis atque sapientiae Sed iam ad institutum reuertamur, deque ipso vitae humanae genere aliquid dicamus. Neque enim quod aliquid esse ducam hoc no strum viuere (quid enim absurdius?) sed vt illis satisfaciam qui hoc viuere aliquid esse existimant: nulla enim ratio efficacior inueniri potest, quàm quae ex vtrisque contrariis idem concludit. Quod enim ad me attinet, neque mortem esse in malis duco, neque vitam in bonis: ex horum enim alterutro alterum sequi videtur: nam si vita bona non est, mors non est mala: & si mors mala non est, vita bona esse non potest: & rursus si vita bona est, necessariò mors mala est: & si mors mala est, sequitur confestim vitam esse bonam. Ob id sapientismè filius meus respondit è carcere, cuidam sciscitanti: Quonam pacto fassus esset tam faci le, se voluisse vxorem interficere? respondit: Paternam redolens animi constantiam: Quis scit an bono an malo meo id factum sit? forsan bono id factum est meo. Et certè exuit vitam hanc aerumnosam, impedimentis & periculis plenam & lachrymabilem, vanam, breuem, similem, inconstantem: hisque temporibus, vbi plurima dolo, omnia potentiae, operibus & gratiae dantur. Quibus eò ventum est, vt omnia sint violentorum: & eorum qui tyrannico spiritu rapiunt: solum adhuc pudoris vestigium quoddam superest: quod vbi euanuerit (euanescere autem necessarium est, cùm bene cedat vis, & noui homines etiam ditari ditari volent) ad arma, seditiones & tumultus res redibit. Qui ergo cupiat sic veuere? in quo si nullum esset aliud malum, id certè maximum non deesse potest, scilicet mortis necessitas & expectatio certa. Quamobrem mortem inter indifferentia collocare soleo: neque enim illius causae adeò faueo, vt bonam appellem.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/135"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 136.6-9","label":"136.6 to 136.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/136.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/136.6"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}