{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 145.1-5","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 145.1-5","ref":"145.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Quarta est collectio fructuum, seminum, quid agendum, quae paranda antè, quomodo dignoscatur maturitas. Quinta est, vsus fructuum aut seminum: in quo genere sunt vinum, sapa, omphacium, oleum, fraces, & huiusmodi, vt etiam aqua rosacea Sexta est conseruatio tum horum, tum fructuum & seminum: vt pomorum, frumenti, ac talium. Septima est, cura agri, hyeme collectio lignorum, & eorum quae ad vsum praebet ager, praeter fructus & semina: vi sarmentorum, atque fungorum, tuberum. Octaua est, cura instrumentorum necessariorum, falcium, securium, curruum, plostrorum, torcularis, cadorum, lacus vinarij, bidentis, rastri, sarculi, rutri, occae, marrae, aliorumque sine numero. Nona est, de cura villici, & educatione, institutisque ac cautionem ne decipiat. Decima est, de educatione & cura boûm, anserum, gallinarum, suum, & huiusmodi. Vndecima est, de cura bombycum & apum, atque talium quorum lucrum non mediocre est, & ars educandi non vulgaris. Duodecima est piscinarum, cancrorum, ranarum, testudinum, cochlearum impinguandarum. Tertiadecima est anima lium syluestrium, ceruorum, damarum, cuniculorum, quorum magna est copia & prouentus certis in locis, parum alioqui vtilibu atque in hoc etiam continetur cura pastorum, pecudes, capras, asinos, vaccasque alentium, alibi & camelos, vt in calidis re gionibus, & rangiferos in frigidis. Quarta, decima est aucupij, venationis, fallendi lupos, piscationis, rei lucrosae & iucundae. Quintadecima est hortorum peculiaris cultu ra, ducere riuos, ateas diuidere. Hanc sequitur singularium plantarum studium ac cura: deinde nemorum & syluarum, res non minus vtilis caeteris, & minoris impensae, laboris atque periculi: sub qua & continetur rizum, quod in paludibus solùm feliciter prouenit: res tantò lucrosior quantò locis inutilibus & abiectis nascitur. Vitima pars pertinet ad prata, atque in ea continentur deliciae & mi racula agriculturae, & remedia calamitatum. Succedit Geographia, cuius contempla tio vtilis est ad historiam & scientiam re rum naturalium: vsus verò ad cognitionem itinerum, bellorum, morum, gentium, potentiae, regum. Habet autem partes principales nouem: scientiam magnitudinis, & situs locorum, ac formam cum qualitate: dispositionem ad fortunatas insulas, & ad meridiem seu aequinoctij circulum: mores gentium, instituta, Reges, vires, res praecipuas quae ibi nascuntur: specialem loci descriptionem, vrbes, pagos, riuos, fontes, colles, atque huiusmodi minutiora, historiam insignium bellorum, & originis gentis: descriptionem orbis in plano, descriptionem eiusdem in sphaera, modum nauigandi.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/144"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 145.6-9","label":"145.6 to 145.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.6"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}